라틴어 문장 검색

"In inferno autem quis confitebitur tibi?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:14)
Quasi non et lucus ideo dicatur, quod minime luceat, et Pareae ab eo, quod nequaquam pareant, et Eumenides Furiae, et vulgo Aethiopes vocentur argentei.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:22)
"ero morsus tuus, inferne,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 2:19)
Si Abraham, Isaac et Iacob in inferno, quis in caelorum regno?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 3:6)
Quodsi Lazarus videtur in sinu Abraham locoque refrigerii, quid simile infernus et regna caelorum?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 3:14)
"Quae iam nunc arescent, ut sentias excruciata, quid feceris, et finito mense quinto ad inferna ducaris."
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:8)
nota magis nulli domus est sua quam mihi lucus Martis et Aeoliis vicinum rupibus antrum Vulcani.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I5)
pro totis legionibus hi tamen et pro omnibus auxiliis atque omni pube Latina sufficiunt dis infernis Terraeque parenti;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII102)
prandebat sibi quisque deus, nec turba deorum talis ut est hodie, contentaque sidera paucis numinibus miserum urguebant Atlanta minori pondere, nondum aliquis sortitus triste profundi imperium, aut Sicula torvos cum coniuge Pluton, nec rota nec Furiae nec saxum aut vulturis atri poena, sed infernis hilares sine regibus umbrae.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII19)
Erat in proximo lucus;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 17:1)
Ille festis diebus et conciliabulis, cum frequentissimos in lucis haberet, ferocibus dictis ad ius pristinum libertatis erexit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 21:1)
semper in adsiduo motu res quaeque geruntur partibus cunctis, infernaque suppeditantur ex infinito cita corpora materiai.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:18)
nec ratione alia nosmet proponere nobis possumus infernas animas Acherunte vagare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:2)
at variae fugiunt volucres pinnisque repente sollicitant divom nocturno tempore lucos, accipitres somno in leni si proelia pugnas edere sunt persectantes visaeque volantes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:11)
et quibus ille modis divom metus insinuarit pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur fana lacus lucos aras simulacraque divom.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION