라틴어 문장 검색

Candida Parrhasii post hanc regina Lycei et Pandionias quae cuspide protegit arces, utraque virgo, ruunt:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:11)
"pater o gratissime veris, qui mea lascivo regnas per prata meatu semper et adsiduis inroras flatibus annum, respice Nympharum coetus et celsa Tonantis germina per nostros dignantia ludere campos.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:37)
haec post cunabula dulci ferre sinu summoque Iovi deducere parvam sueverat et genibus ludentem aptare paternis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:95)
Lucus erat prope flumen Acin, quod candida praefert saepe mari pulchroque secat Galatea natatu, densus et innexis Aetnaea cacumina ramis qua licet usque tegens.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:225)
haec terruit Herculis ora et defensores terrarum polluit arcus, haec Athamanteae direxit spicula dextrae, haec Agamemnonios inter bacchata penates alternis lusit iugulis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:36)
Additur ecce fides nec me mea lusit imago, inrita nec falsum somnia misit ebur.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 1:11)
neque enim campus sollemnis et urna luditur in morem, species nec dissona coetu aut peregrina nitet simulati iuris imago.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:2)
nonne semel sprevisse satis, cum reddita bellis Africa venturi lusit spe principis urbem nec duras tantis precibus permovimus aures?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:159)
quin et Clitumni sacras victoribus undas, candida quae Latiis praebent armenta triumphis, visere cura fuit;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:217)
conveniunt ad tecta deae, quae candida lucent monte Palatino.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:102)
iam prata choreis pulsent nec rigidos pudeat lusisse Catones.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:198)
posita ludat formidine pastor securisque canat Stilichonem fistula silvis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:144)
'Mox deinde, ut apti veniamus ad ganeas, cotidianam cruditatem Laconicis excoquimus et exusto sudore sitim quaerimus noctesque libidinibus et ebrietatibus, dies ludo vel somno consumimus, ac nosmet ipsos ducimus fortunatos, quod " nec orientem solem videmus nec occidentem."
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 16:1)
far, quod appellatur Clusinum, candidi oris et nitidi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 3:2)
far, quod vocatur vennuculum rutilum atque alterum candidum, sed utrumque maioris ponderis quam Clusinum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION