라틴어 문장 검색

Quorum magna spes et excelsa facinorum machina repentino atque insperato saepe fine destruitur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:11)
Neque enim fas est homini cunctas diuinae operae machinas uel ingenio comprehendere uel explicare sermone.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:25)
Itaque subito imbre grandineque consecuta gravatis pondere tentoriis aquarumque vi subrutis deiectisque, nocte intempesta ignibus exstinctis, rebus quae ad victum pertinent omnibus corruptis per castra passim vagabantur scutisque capita contegebant.
(카이사르, 아프리카 전기 47:8)
Erat convallis satis magna latitudine, altitudine praerupta, crebris locis speluncae in modum subrutis, quae erat transgredienda Caesari antequam ad eum collem quem capere volebat perveniretur.
(카이사르, 아프리카 전기 50:1)
opera perfecta, turrim subrutam;
(카이사르, 내란기, 2권 12:5)
Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio est haec: ubi circumiecta multitudine hominum totis moenibus undique in murum lapides iaci coepti sunt murusque defensoribus nudatus est, testudine facta portas succedunt murumque subruunt. Quod tum facile fiebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 6장2)
Quarum ex vestigiis cum est animadversum a venatoribus, quo se recipere consuerint, omnes eo loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt arbores, tantum ut summa species earum stantium relinquatur. Huc cum se consuetudine reclinaverunt,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 27장4)
quid mirum, si regna labor mortalia vexat, cum gemini fratres, genuit quos asper Aloeus, Martem subdiderint vinclis et in astra negatas temptarint munire vias steteritque revulsis paene tribus scopulis caelesti machina bello?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:18)
interdum subitam glacie labente ruinam mons dedit et tepidis fundamina subruit astris pendenti male fida solo.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:128)
ac velut hostilis cum machina terruit urbem, undique concurrunt arcem defendere cives:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia32)
quo vivat machina motu;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:50)
qui postquam rursus eriles agnovere sonos, rediit meliore magistro machina concentusque poli, currusque recepit imperium flammaeque modum.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:27)
fidit si moenibus hostis, tum tibi murali libretur machina pulsu;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:184)
machina laxatur caeli rutilaeque patescunt sponte fores.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:67)
ille ego Saturni proles, cui machina rerum servit et immensum tendit per inane potestas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:156)

SEARCH

MENU NAVIGATION