라틴어 문장 검색

mutila sentit quaedam et quasi decurtata, quibus tamquam debito fraudetur offenditur, productiora alia et quasi immoderatius excurrentia, quae magis etiam aspernantur aures;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 53장 2:2)
velut quaeror pro queror, mereo meror pro maereo maeror haud raro scri- ptum legitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말360)
linquamus amicis Maerorem, ut celebrent funera cum gemitu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 116:8)
an temperantia sinet te inmoderate facere quicquam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 31:7)
atque ille non inmoderate magno in dolore:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 50:1)
aegris enim corporibus simillima animi est aegritudo, at non similis aegrotationis est libido, non inmoderata laetitia, quae est voluptas animi elata et gestiens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 23:4)
quarum altera, voluptas gestiens, id est praeter modum elata laetitia, opinione praesentis magni alicuius boni, altera, cupiditas, quae recte vel libido dici potest, quae est inmoderata adpetitio opinati magni boni rationi non obtemperans, - ergo haec duo genera, voluptas gestiens et libido, bonorum opinione turbantur, ut duo reliqua, metus et aegritudo, malorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 24:4)
est autem inpudens luctus maerore se conficientis, quod imperare non liceat liberis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 26:15)
ad hancine igitur vitam Telamonem illum revocabis, ut leves aegritudinem, et si quem tuorum adflictum maerore videris, huic acipenserem potius quam aliquem Socraticum libellum dabis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 43:1)
revocari igitur oportere a maerore ad cogitationem bonorum conveniret mihi cum Epicuro, si, quid esset bonum, conveniret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:8)
Itaque dicuntur non nulli in maerore, cum de hac communi hominum condicione audivissent, ea lege esse nos natos, ut nemo in perpetuum esse posset expers mali, gravius etiam tulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 59:2)
in quo facetum illud Bionis, perinde stultissimum regem in luctu capillum sibi evellere, quasi calvitio maeror levaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 62:4)
Namque nimis multos atque omni luce cadentis Cernimus, ut nemo possit maerore vacare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 65:9)
defetigatio igitur miseriarum aegritudines cum faciat leniores, intellegi necesse est non rem ipsam causam atque fontem esse maeroris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 67:4)
quid hos aliud placavit nisi quod luctum et maerorem esse non putabant viri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 71:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION