라틴어 문장 검색

Sexagesima, Marciane, messis Acta est et, puto, iam secunda Cottae, Nec se taedia lectuli calentis Expertum meminit die vel uno.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXX1)
Taedio fessis Dormire quotiens libuit, imus ad villam.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LVII10)
Omnia laudabit, mirabitur omnia, donec Perpessus dicas taedia mille 'Veni!'
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXXII7)
Heraclides ait Romen, nobilem captivam Troianam huc appulisse et taedio maris suasisse sedem, ex cuius nomine urbem vocatam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 27330)
aut taedio longae navigationis hoc dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 832)
Styx maerorem significat, unde ἀπο` τοῦ στυγεροῦ, id est a tristitia Styx dicta est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 13416)
hi ergo quia maerorem non sentiunt, iurant per rem suae naturae contrariam, id est tristitiam, quae est aeternitati contraria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 13419)
fit autem quotiens taedio contentionis quasi videmur concedere quod tamen nolumus fieri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 333)
nigro circumdata turbine corpus hoc ideo, quia ad maerorem luctumque descendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5961)
et notandum, quia cum diceret eius apotheosin, econtra laetitiam rebus omnibus dat, quas nunc in maerore fuisse memoravit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 282)
ergo alacris silvas omnia tenet voluptas, quae superius occupaverat maeror, ut "ipsa Pales agros atque ipse re- liquit Apollo". antiqui autem 'ergo' pro 'merito' dicebant, sicut hic accipitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 581)
hic cum de Melpomene vel, ut quidam dicunt, de Calliope musa sirenas habens filias amisisset et maerore conficeretur, auxilium matris oravit, ut sibi seni luctus remedium praestaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 819)
sane haec Erigone Icari filia fuit, tantae pietatis in patrem, ut cum eum vidisset mortuum, omni se luctu ac maerore conficeret, ob quam rem misericordia deorum inter signa locum virginis sub iustitiae vocabulo iussa est obtinere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3313)
hoc est non vere laboret, ne taedium capiat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1933)
taedia laudis taedium est angor mentis et animi, non corporis valetudo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3321)

SEARCH

MENU NAVIGATION