라틴어 문장 검색

Die funeris laudationem eius princeps exorsus est, dum antiquitatem generis, consulatus ac triumphos maiorum enumerabat, intentus ipse et ceteri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장1)
festinationem exequiarum edicto Caesar defendit, ita maioribus institutum referens, subtrahere oculis acerba funera neque laudationibus aut pompa detinere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장4)
nam post Iuliam Drusi filiam dolo Messalinae interfectam per quadraginta annos non cultu nisi lugubri, non animo nisi maesto egit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 32장6)
ipse diversa simulatione maestus et quasi incolumitati suae infensus ac morti parentis inlacrimans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 10장5)
huic primum nuptiarum dies loco funeris fuit, deductae in domum in qua nihil nisi luctuosum haberet, erepto per venenum patre et statim fratre;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 63장6)
maesti manipuli ac vicem commilitonum miserantes ne lacrimis quidem temperare;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 16장5)
vidisse maestos civium vultus, audire secretas querimonias, quod tantum aditurus esset, cuius ne modicos quidem egressus tolerarent, sueti adversum fortuita aspectu principis refoveri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 36장4)
atque ipse maestus et magnae cogitationis manifestus erat, quamvis laetitiam vagis sermonibus simularet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 54장4)
exim balneo inlatus et vapore eius exanimatus sine ullo funeris sollemni crematur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장8)
Sed compleri interim urbs funeribus, Capitolium victimis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장1)
sed domus corporibus exanimis, itinera funeribus complebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 13장4)
et cum deum honores Poppaeae decernuntur sponte absens, funeri non interfuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 21장4)
ne hominem bonis publicis maestum, et qui fora theatra templa pro solitudine haberet, qui minitaretur exilium suum, ambitionis pravae compotem facerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 28장8)
statuarque tumulo non maestus et atrox, sed hilaris et coronatus, et pro memoria mei nec consulat quisquam nec roget.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 13장 6:3)
adeo maesti et inculti illam ipsam, quam iactant, sanitatem non firmitate, sed ieiunio consequuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION