라틴어 문장 검색

Ne dubitas cum magna petas impendere parva:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 11:2)
Minima autem vel magna pro qualitate haustuum figurantur, casibus variatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 86:2)
Sed tamen medius et maximus plus tenues minimo videbantur.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 59:9)
sustineo enim non modo meam, uerum etiam philosophiae defensionem, cuia magnitudo uel minimam reprehensionem pro maximo crimine aspernatur, propter quod paulo prius patroni Aemiliani multa in me proprie conficta et alia communiter in philosophos sueta ab imperitis mercennaria loquacitate effutierunt.
(아풀레이우스, 변명 3:5)
cum vero amici utilitas nimio est amplior, honestatis autem nostrae in re non gravi levis iactura est, tunc quod utile amico est, id prae illo quod honestum nobis est fit plenius, sicuti est magnum pondus aeris parva lamna auri pretiosius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 26:2)
Sed cum eiusmodi multa pecoris armentique a magistratibus dicta erat, adigebantur boves ovesque alias pretii parvi, alias maioris, eaque res faciebat inaequalem multae poenitionem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 3:2)
Verum ad spectaculi ornatum maiorem secutus est parvo a Perkino intervallo unus ex intimis eius consiliariis qui faber ferrarius regi fuerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:8)
Quo pacto omnia et minore impendio et maiore celeritate confici possint.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 4:6)
Maius enim regnum minus ad se tracturum, ideoque unionem istam tutiorem futurum quam fuerat illa Franciae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 14:7)
Nam focus magnus et focus parvus in eodem loco nonnihil invicem augent calorem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 174:2)
Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum; et septem diebus iussit convivium praeparari in vestibulo horti palatii regis.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장5)
Harum vero medietatum, id est arithmeticae atque armonicae, geometrica proportionalitas media esse notata est, quae vel in maioribus vel in minoribus terminis aequas numerorum qualitates in proportionalitate custodit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 6:6)
Geometrica medietas popularis quodammodo et exaequatae civitatis est. Namque vel in maioribus vel in minoribus aequali omnium proportionalitate componitur, et est inter omnes paritas quaedam medietatis aequum ius in proportionibus conservantis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quae medietates quibus rerum publicarum statibus comparentur 1:2)
Nec minus in urbe maximae armorum erant institutae officinae.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 2:3)
Ita minora castra inclusa maioribus castelli atque arcis locum obtinebant.
(카이사르, 내란기, 3권 66:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION