라틴어 문장 검색

et habita de eis questione secundum legem Romanam ut maiestatis rei capitis dampnati sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 146:2)
Cumque ut reus maiestatis capitali sententia damnaretur, parsum est ei misericordia imperatoris, et Ratumagum exilio deportatus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 261:2)
Legati Romam venientes rei gestae certitudinem adsequi non potuerunt, quia Paschalis pontifex et se ab huius facti communione cum magno episcoporum numero iureiurando purificavit et interfectores praedictorum hominum, quia de familia sancti Petri erant, summopere defendens mortuos velut maiestatis reos condemnabat, iure caesos pronuntiavit atque ob hoc cum praedictis, qui ad eum missi fuerant, legatis Iohannem
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 291:1)
Asperat in medio dampna dolore pudor.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et coruo 17:7)
Libertas errore carens se sponte coegit Et pudor ob legem forcior ense fit.
(ANONYMUS NEVELETI, [Qualiter Attici elegerunt sibi regem] 23:3)
Nuda latet, sociosque fugit, minuique pudorem Sic putat.
(ANONYMUS NEVELETI, De graculo et pauone 38:4)
pudor enim ueluti uestis quanto obsoletior est, tanto incuriosius habetur.
(아풀레이우스, 변명 3:3)
et ideo necessarium arbitror pro integritate pudoris mei, priusquam ad rem aggrediar, male dicta omnia refutare.
(아풀레이우스, 변명 3:4)
nec hoc ad tempus compono, sed abhinc ferme triennium est, cum primis diebus quibus Oeam ueneram publice disserens de Aesculapii maiestate eadem ista prae me tuli et quot sacra nossem percensui.
(아풀레이우스, 변명 53:13)
is tecum, Maxime, praesens per libellum loquitur, non quin adeo sit alienatus omni pudore, ut etiam, sub oculis tuis si foret, sine rubore ullo mentiretur, sed fortasse nec tantulum potuit ebriamine sibi temperare, ut hanc horam sobrie expectaret:
(아풀레이우스, 변명 57:12)
pater eius plurimis creditoribus defaeneratus maluit pecuniam quam pudorem;
(아풀레이우스, 변명 73:13)
uenit igitur ad eum noua nupta secura et intrepida, pudore dispoliato, flore exsoleto, flammeo obsoleto, uirgo rursum post recens repudium, nomen potius adferens puellae quam integritatem.
(아풀레이우스, 변명 74:4)
sed sumne ego inscitus, qui postulo, ut alienum pudorem conserues qui tuum perdideris?
(아풀레이우스, 변명 82:13)
silentium tuum laniatur, pudor tuus carpitur, pectus tuum foditur, uiscera intima protrahuntur.
(아풀레이우스, 변명 83:10)
pudore tamen aliquo impedirere.
(아풀레이우스, 변명 84:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION