라틴어 문장 검색

item mancipia minora annis viginti, quae post proximum lustrum decem milibus aeris aut pluris eo venissent, uti ea quoque deciens tanto pluris quam quanti essent aestimarentur, et his rebus omnibus terni in milia aeris attribuerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 526:2)
et palam res odiosas fieri iuris etiam usurpandi causa, ne pro dubio habeant, nihil inter se et argento parata mancipia interesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 67:4)
nam et ne stirpem domi relinquerent, liberos suos quibusquibus Romanis in condicionem ut manu mitterentur mancipio dabant, libertinique cives essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 91:1)
recitatis his litteris per Xenarchum praetorem, qui privatae gratiae aditum apud regem quaerebat, et plerisque moderate et benigne scriptas esse censentibus litteras, atque iis maxime, qui praeter spem recepturi essent amissa mancipia, Callicrates ex iis, qui in eo verti salutem gentis crederent, si cum Romanis inviolatum foedus servaretur
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 265:1)
sin autem hoc et ex foedere licuit et iure gentium ita comparatum est ut arma armis propulsentur, quid tandem me facere decuit, cum Abrupolis fines mei regni usque ad Amphipolim pervastasset, multa libera capita, magnam vim mancipiorum, multa milia pecorum abegisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 438:1)
nave, equo, tabernaculo, viatico etiam a me iuvabitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 268:2)
Sequere me, viaticum ut dem a trapezita tibi, eadem opera a praetore sumam syngraphum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 397)
Quis tibi hanc dedit mancipio?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 261)
Quin tu mi adornas ad fugam viaticum, prius quam pereo?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 115)
Edepol mancipium scelestum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 237)
recte est obsignatum in vidulo marsuppium cum viatico:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 795)
vel hominem iube aedis mancipio poscere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 181)
mancipio neque promittet neque quisquam dabit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 3104)
nisi mancipio accipio, quid eo mi opus est mercimonio?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 3119)
facit illum heredem fratrem patruelem suom, ipse abit ad Acheruntem sine viatico.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS39)

SEARCH

MENU NAVIGATION