라틴어 문장 검색

Istum haereticum nondum dico, nisi manifestata sibi doctrina Catholica fidei resistere maluerit, et illud quod tenebat elegerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:52)
Hominem igitur vidit, et ideo confessus est, dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:43)
Huic itaque tam simplici seu individuae ac merae substantiae, tres inesse personas sibi per omnia coaequales ac coeternas, non numero rerum, sed pluralitate proprietatum, diversas veraciter confitetur, Deum videlicet Patrem, ut dictum est, ac Deum Filium ejus, atque Deum Spiritum ejus, ab utrisque procedentem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 5:2)
Quem etiam Eliud in libro Job confitetur creatorem dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 27:3)
Et tunc confitebor illis quia non novi vos, discedite a me omnes qui operamini iniquitatem (Matth.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:12)
Filius ex te Deo Patre Deus verus et a te genitus, post te ita confitendus ut tecum, quia aeternae originis, sive aeternus auctor es. Nam dum ex te est, secundus a te est. Secundus, inquam, ex modo existendi, non ex differentia dignitatis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:5)
Quasi ergo in latebris Dominus quiescere, gaudet ut quo magis se occultat, gratior sit illis quibus se manifestat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:9)
Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit eum a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine ejus omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 60:16)
Nec ipsorum daemonum testimonia Evangelium reticuit, cum ad eorum expulsionem, Domino veniente, eum Jesum Christum, seu Filium Dei inclamarent ac confiterentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:10)
Unde et beatus Hieronymus Epistolam ad Auctum presbyterum direxit, ut haeretica illa quae in libris Periarchon Origenes minima posuerat, ex parte manifestaret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:4)
Idcirco universis episcopis subjectisque plebibus et aliis locis, in quibus necessitas occurrerit, omnino cura et diligentia adhibeatur, ut magistri et doctores constituantur, qui studia litterarum liberaliumque artium habentes, dogmata doceant, quia in his maxime divina manifestantur atque declarantur mandata.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:3)
His ille chorus increpitus dejecit humi moestior vultum, confessusque rubore verecundiam limen tristis excessit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:22)
Rationi humanae non est committenda fides, quae Deum hunc suadeat credi, quem tu unum Deum Patrem, et Filium, et Spiritum santum confiteris.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:13)
Manifestabo eis meipsum (Joan.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:6)
Sed profecto aliud est intelligere seu credere, aliud cognoscere seu manifestare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION