라틴어 문장 검색

Nam et ipsa illa logica vulgaris auxilia et praesidia intellectui moliri ac parare profitetur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 15:6)
Nam nos, si profiteamur nos meliora afferre quam antiqui, eandem quam illi viam ingressi, nulla verborum arte efficere possimus, quin inducatur quaedam ingenii vel excellentiae vel facultatis comparatio sive contentio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:4)
At nova academia acatalepsiam dogmatizavit, et ex professo tenuit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:2)
Hinc schola Academiae novae, quae acatalepsiam ex professo tenuit, et homines ad sempiternas tenebras damnavit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:8)
neque se artem universam complecti simulabant aut profitebantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 203:2)
cum altera voluntatem Dei, altera potestatem manifestet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:14)
Formam enim inquirendi et inveniendi apud antiquos et ipsi profitemur, et scripta eorum prae se ferunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:9)
At hoc ipsum, quod de affectu nostro et bona voluntate erga scientias receptas dicimus, quam vere profiteamur, scripta nostra in publicum edita (praesertim libri De Progressu Scientiarum) fidem faciant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 317:8)
Accuratior autem poterit esse instantia crucis ad hanc rem accommodata, si res forte manifestari possit per flammas bicolores.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 364:1)
Videndum itaque de mistura aquae et olei, quae se manifestat ad sensum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:9)
Manifestat se vero hic motus in tribus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:16)
Hoc autem manifestatur ex sedatione sive cohibitione corporis percussi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:28)
Etenim ei, qui sua consilia profert, non facile quis se adversarium profiteatur, verum assentabitur potius, et libertatem loquendi in libertatem cogitandi vertet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 7:9)
Prius horum praestat certe integritas adhibita, verum ea ipsa praedicata et ex professo, idque cum detestatione corruptelarum etiam posterius assequitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:9)
Itaque perpetuo cum ab opinione tua quam declarasti, aut processu quem incepisti, deflectas, ingenue hoc ipsum profitere, simul et caussas quae te ad hoc commoverunt sedulo declares et inculces, neque rem suffurari te posse credas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION