라틴어 문장 검색

pulvinorum baltei ab abaco hanc habeant proiecturam, uti circini centrum unum cum sit positum in capituli tetrante et alterum diducatur ad extremum cymatium, circumactum balteorum extremas partes tangat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장31)
eaeque regulae sive arcus ita disponantur, uti tegulae sine marginibus sedere in duabus invehique possint, et ita totae concamarationes in ferro nitentes sint perfectae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장15)
alvei autem latitudo inter parietem et pluteum ne minus sit pedes senos, ut gradus inferior inde auferat et pulvinus duos pedes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장24)
ita qui vestiti ambulaverint circum in marginibus, non inpedientur ab unctis se exercentibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장11)
tunc autem succidatur margo, quae sustinet harenam;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장14)
deinde tegulae bipedales ex una parte supra marginem canalis inponantur, ex altera parte besalibus pilae substruantur, in quibus duarum tegularum anguli sedere possint, et ita a pariete eae distent, ut ne plus pateant palmum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장9)
ita quotannis dextra ac sinistra margines ex terra faciundo inducunt eam et efficiunt his crustis in agris saepta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장42)
supra minorem columnam chelonium, sive pulvinus dicitur, foraminum IIS, altitudinis IIS, latitudinis SI cherolabae sucularum foraminum II S, crassitudo foraminis , latitudo IS.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장21)
Sin autem propter fluctus aut impetus aperti pelagi destinae arcas non potuerint continere, tunc ab ipsa terra sive crepidine pulvinus quam firmissime struatur, isque pulvinus exaequata struatur planitia minus quam dimidiae partis, reliquum, quod est proxime litus, proclinatum latus habeat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장9)
Extra autem disponantur porticus tres, una ex peristylo exeuntibus, duae dextra atque sinistra stadiatae, ex quibus una, quae spectaverit ad septentrionem, perficiatur duplex amplissima latitudine, altera simplex, ita factae, uti in partibus, quae fuerint circa parietes et quae erit ad columnas, margines habeant uti semitas non minus pedum denum mediumque excavatum, uti gradus sint in descensu marginibus sesquipedem ad planitiem, quae planities sit non minus pedes XII;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION