라틴어 문장 검색

alii ipsam Nicostratam, matrem Euandri, cum esset centum decem annorum, a filio peremptam tradunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 513)
mercator quidam fuit Syracusis senex, ei sunt nati filii gemini duo, ita forma simili pueri, ut mater sua non internosse posset quae mammam dabat, neque adeo mater ipsa quae illos pepererat, ut quidem ille dixit mihi, qui pueros viderat:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, PROLOGVS12)
alii parentem, alii matrem patriae appellandam, plerique ut nomini Caesaris adscriberetur 'Iuliae filius' censebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 14장2)
sanctitate domus priscum ad morem, comis ultra quam antiquis feminis probatum, mater impotens, uxor facilis et cum artibus mariti, simulatione filii bene composita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 1장6)
"Ochum filium, quem habes, pacis et fidei obsidem retine, matrem et duas virgines filias redde:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 3:14)
Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem, non sumes eam de filiis” (Dt 22,4.6).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 89:6)
quis enim mihi bonus parens ignoscat, si studere amplius possum, ac non oderit hanc animi mei firmitatem, si quis in me alius usus vocis, quam ut incusem deos superstes omnium meorum, nullam in terras despicere providentiam tester, si non meo casu, cui tamen nihil obiici, nisi quod vivam, potest, at illorum certe, quos utique immeritos mors acerba damnavit, erepta prius mihi matre eorundem, quae nondum expleto aetatis undevicesimo anno duos enixa filios, quamvis acerbissimis rapta fatis, non infelix decessit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 5:1)
quin eo minus id faciendum filio fuisse, ne renovaret pudorem et exprobraret patri nuptias, matri prioris vitae necessitatem, ne denique legem quandam suis quoque rursum liberis daret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 84:1)
patris desertor, matris leno, quem, puto, iam creditis non esse filium uiri fortis, tertius in cubiculo derisor stetit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 1:16)
Oderat omnes matres et in Liviam maxime furebat, quia videbatur ad illius filium transisse sibi promissa felicitas.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 14:5)
et confestim quidem ad alterius matrem quae procul aberat, cursores suos misit, qui anxiae saluum filium nuntiarent, ceterum ipsos non solum familiari cenae adhibuit, sed et insequenti die gladiatorum spectaculo circa se ex industria conlocatis oblata sibi ferramenta pugnantium inspicienda porrexit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 9장 2:1)
qui cum doleret obiectum sibi ab Epapho, rege Aegypti, quod esset non de Sole, sed de adulterio procreatus, duce matre venit ad Solem et poposcit, ut si vere esset eius filius, petenda praestaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1892)
et Aetolos C. Valerius, Laevini filius, qui cum ea gente primum amicitiam pepigerat, consulis frater matre eadem genitus, egregie adiuvit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 105:1)
Menesthea filium reliquit ex Thraessa natum, Coti regis filia, is cum interrogaretur, utrum pluris, patrem matremne, faceret, 'matrem' inquit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 4:1)
Huius matre multo ante defuncta, rursum matrimonium sibi reparat verat, ductaque alia filium procreaverat alium, qui adaequeiam duodecimum annum aetatis super cesserat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION