라틴어 문장 검색

hi lusus infantium, haec iuvenum aemulatio:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 32장 3:2)
nec aliud infantibus ferarum imbriumque suffugium quam ut in aliquo ramorum nexu contegantur;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 4:1)
pater illi praetoria familia, maternus avus e proscriptis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 48장5)
maternum genus impar nec tamen indecorum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 50장2)
mox universum exercitum occurrere infanti filio iubet, perlatumque et paludamento opertum sinu retinens Germanicum appellavit cinxitque cunctis fortunae principalis insignibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 59장9)
Amitae meae Iuliae maternum genus ab regibus ortum, paternum cum diis inmortalibus coniunctum est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 6장 1:3)
uerum idem Antonius, despiciens etiam maternam Augusti originem, proauum eius Afri generis fuisse et modo unguentariam tabernam modo pistrinum Ariciae exercuisse obicit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 4장 2:1)
'materna tibi farina est ex crudissimo Ariciae pistrino:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 4장 2:3)
Infanti cognomen Thurino inditum est, in memoriam maiorum originis, uel quod regione Thurina recens eo nato pater Octauius aduersus fugitiuos rem prospere gesserat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 7장 1:1)
infans, qui conceptus erat, immaturus est editus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 63장 1:2)
ex nepte Iulia post damnationem editum infantem adgnosci alique uetuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 65장 4:1)
infans adhuc, ut scriptum apud C. Drusum extat, repositus uespere in cunas a nutricula loco plano, postera luce non comparuit diuque quaesitus tandem in altissima turri repertus est iacens contra solis exortum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 6:2)
paternum a Tiberio Nerone, maternum ab Appio Pulchro, qui ambo Appi Caeci filii fuerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 3장 1:2)
insertus est et Liuiorum familiae adoptato in eam materno auo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 3장 1:3)
Tiberium quidam Fundis natum existimauerunt secuti leuem coniecturam, quod materna eius auia Fundana fuerit et quod mox simulacrum Felicitatis ex s. c. publicatum ibi sit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 5장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION