라틴어 문장 검색

Unde ἐπιγλωττὶς a natura provisa est, quae, cum cibus sumitur, operimento sit arteriae, ne quid per ipsam in pulmonem spiritu passim trahente labatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 11:1)
Pars maxillarum tonsa est tibi, pars tibi rasa est, Pars vulsa est.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLVII1)
tum hilarus Iuppiter vultus natae libavit, id est contigit, scilicet ut nos solemus cum blandimentis quibusdam sinistram maxillam contingere liberorum ac deinde ad os nostrum dextram referre.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2564)
non enim vox uda est, sed per udam arteriarum labitur viam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5333)
iam vero venae et arteriae micare non desinunt quasi quodam igneo motu, animadversumque saepe est cum cor animantis alicuius evolsum ita mobiliter palpitaret ut imitaretur igneam celeritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 24:4)
Sed cum aspera arteria (sic enim a medicis appellatur) ostium habeat adiunctum linguae radicibus paulo supra quam ad linguam stomachus adnectitur, eaque ad pulmones usque pertineat excipiatque animam eam quae ductast spiritu eandemque a pulmonibus respiret et reddat, tegitur quodam quasi operculo, quod ob eam causam datum est, ne si quid in eam cibi forte incidisset spiritus impediretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 136:1)
eoque modo ex is partibus et sanguis per venas in omne corpus diffunditur et spiritus per arterias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 138:4)
Huc adde nervos, a quibus artus continentur, eorumque inplicationem corpore toto pertinentem, qui sicut venae et arteriae a corde tractae et profectae in corpus omne ducuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 139:3)
primum enim a pulmonibus arteria usque ad os intimum pertinet, per quam vox principium a mente ducens percipitur et funditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 149:2)
quam litteram etiam e maxillis et taxillis et paxillo et vexillo consuetudo elegans Latini sermonis evellit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 2:9)
"tunc cum maxillis balanatum gausape pectas, inguinibus quare detonsus gurgulio extat?"
(페르시우스, 풍자, satire 427)
nam isti maiores maxillae semper Saturnalia agunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:8)
maxilla asini fontem vomit ultro:
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Samson3)
"vertat ictum carnifex in os loquentis, inque maxillas manum sulcosque acutos et fidiculas transferat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1217)
Docet scilicet et diabolus verberandam maxillam patienter offerre.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION