라틴어 문장 검색

quae, ac si aurae cujusdam vitalis forent participes, quotidie crescunt et perficiuntur, et in primis authoribus rudes plerunque et fere onerosae et informes apparent, postea vero novas virtutes et commoditatem quandam adipiscuntur, eo usque, ut citius studia hominum et cupiditates deficiant et mutentur, quam illae ad culmen et perfectionem suam pervenerint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:20)
Quin illis hoc fere solenne est, ut quicquid ars aliqua non attingat id ipsum ex eadem arte impossibile esse statuant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:43)
Atque quae tradita et recepta sunt ad hunc fere modum se habent:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:46)
exiquo sane fructu, quum inter errores oppositos errandi causae sint fere communes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:61)
Atque nonnulli rursus qui experientiae undis se commisere et fere mechanici facti sunt, tamen in ipsa experientia erraticam quandam inquisitionem exercent, nec ei certa lege militant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:66)
utpote quae sensibus propiora sint et communibus notionibus fere subjaceant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:17)
Pari enim fere studio ferimur et ad vetera excolenda et ad ulteriora assequenda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 11:4)
In logica enim vulgari opera fere universa circa Syllogismum consumitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:2)
Inductionem enim censemus eam esse demonstrandi formam, quae sensum tuetur et naturam premit et operibus imminet ac fere immiscetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:12)
Utcunque enim homines sibi placeant et in admirationem mentis humanae ac fere adorationem ruant, illud certissimum est:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 24:4)
Itaque omnia artium mechanicarum, omnia operativae partis liberalium, omnia practicarum complurium quae in artem propriam non coaluerunt, experimenta (quantum inquirere licuit et quantum ad finem nostrum faciunt) perscribimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 31:4)
quod longe alia res est, et fere opposita.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:13)
Solent se immiscere naturae (quoad opera) mechanicus, mathematicus, medicus, alchemista, et magus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 13:1)
Causa vero et radix fere omnium malorum in scientiis ea una est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 21:1)
Quae adhuc inventa sunt in scientiis, ea hujusmodi sunt, ut notionibus vulgaribus fere subjaceant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 39:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION