라틴어 문장 검색

33 Evocare vero materiam multa admodum possunt, sed ea cum ex peregrinis medicamentis maxime constent, aliisque magis, quam quibus ratione victus succuritur (V. Proem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장1)
Antiqui medicamentis quibusdam datis concoctionem moliebantur, eo quod cruditatem maxime horrebant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장7)
Asclepiades medicamenta sustulit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장9)
Ego autem medicamentorum dari potiones et alvum duci non nisi raro debere concedo:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장14)
Optimum vero medicamentum eius est oportune cibus datus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장25)
Mel quoque despumatum huic recte adicitur, quo corpus magis nutriatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장40)
In hac utile minime est aut fame aut medicamentis uti, aut ducere alvum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장2)
2 Si vero febris ardens extorret, nulla medicamenti danda potio est, sed in ipsis accessionibus oleo et aqua refrigerandus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장16)
Quidam ne vomitum quidem exigunt, sed ipsa aqua frigida tantum ad satietatem data pro medicamento utuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장28)
Si vero lingua sicca et scabra est, detergenda primum penicillo est ex aqua calida, deinde unguenda mixtis inter se rosa et melle.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장19)
Mel purgat, rosa reprimit simulque siccescere non sinit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장20)
Nam ubi incerta tempora sunt, neque alvi ductio neque balineum neque vinum neque medicamentum aliud recte datur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장3)
In eiusmodi valetudine medicamenta sunt oleum, frictio, exercitatio, cibus, vinum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장27)
ac novissime rosa caput naresque implere, offerre etiam naribus rutam ex aceto contritam, movere sternumenta medicamentis in id efficacibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장43)
Sed si sic somnus non accessit, tum demum illis medicamentis arcessendus est, habita scilicet eadem moderatione, quae hic quoque necessaria est, ne, quem obdormire volumus, excitare postea non possimus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장73)

SEARCH

MENU NAVIGATION