라틴어 문장 검색

tum inmittenda in alvum est, si levi medicina contenti sumus, pura aqua, si paulo valentiore, mulsa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장26)
quae si calorem in cutem evocavit, potest alicui medicinae locum facere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장36)
Manentibus vero adhuc febribus, si eae sunt quae lentae lenesque iam diu male habent, recte medicina ista temptatur, cum eo tamen, ne praecordia dura sint neve ea tumeant, neve lingua aspera sit, neve aut in medio corpore aut in capite dolor ullus sit, neve tum febris increscat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장17)
Facilis etiam et necessaria cognitio est naturam eius requirentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장55)
ut pote quom repugnante natura nihil medicina proficiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장13)
In prioribus et morbi . . . sunt et medicina.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장5)
Et intra haec omnis eius medicina erat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장14)
Neque ideo tamen non est temeraria ista medicina, quia, si plures protinus a principiis excepit, interemit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장16)
id enim, quod extenuatur, medicinam sentit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장41)
neque enim sanat emissus umor, sed medicinae locum facit, quam intus inclusus impedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장84)
nunc transeundum est ad eam medicinae partem, quae magis medicamentis pugnat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 0장2)
Illud ante omnia scire convenit, quod omnes medicinae partes ita innexae sunt, ut ex toto separari non possint sed ab eo nomen trahant, a quo plurimum petunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 0장8)
Nam plaga ipsa curanda extrinsecus vel sutura vel alio medicinae genere est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장208)
Alioqui volnus interius ea victus ratio eaque medicina sanabunt, quae cuique visceri convenire superiore libro (IV.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장210)
At si vel excrevit cicatrix vel concava est, stultum est decoris causa rursus et dolorem et medicinam sustinere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장396)

SEARCH

MENU NAVIGATION