라틴어 문장 검색

aut lactucae marinae lac, cujus gutta pani adjecta abunde purgat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 2:3)
aut lac vel asininum, vel bubulum, vel caprinum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 2:4)
Suntque valetudinis genera, quibus ex lacte purgatio convenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 4:2)
Ex potionibus vero quaecumque ex frumento facta est, itemque lac, mulsum, defrutum, passum, vinum aut dulce, aut vehemens, aut mustum, aut magnae vetustatis, valentissimi generis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 11:1)
Boni succi sunt triticum, siligo, alica, oryza, amylum, tragum, ptisana, lac, caseus mollis, omnis venatio, omnes aves, quae ex media materia sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XX De his quae boui sicci sunt. 1:1)
item qui proprie bulbi nominantur, lac, defrutum, passum, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXII Quae res lenes, quaeve acres sint. 1:3)
Crassiorem autem pituitam faciunt ova sorbilia, alica, oryza, amylum, ptisana, lac, bulbi, omniaque fere glutinosa.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIII De his quae crassiorem, quaeve tenuiorem pituitam faciunt. 1:1)
Aliena vero stomacho sunt omnia tepida, omnia salsa, omnia jurulenta, omnia praedulcia, omnia pinguia, sorbitio, panis fermentatus, idemque vel ex milio, vel ex hordeo, radices , et quodcumque ex oleo garove estur, mel, mulsum, defrutum, passum, lac, omnis caseus, uva recens, ficus et viridis et arida, legumina omnia, quaeque inflare consueverunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXV De his quae stomacho aliena sunt. 1:1)
ex allium, cepa, brassica, omnesque radices, excepto sisere et pastinaca, bulbi, ficus etiam aridae, sed magis virides, uvae recentes, nuces omnes, exceptis nucleis pineis, lac, omnisque caseus, quidquid denique subcrudum aliquis assumsit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVI De his quae inflant, aut non. 1:2)
lac, mel;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVIII De his quae intus facile aut difficillime corrumpuntur. 1:2)
mel crudum, lac, lactantia omnia, mulsum, vinum dulce vel salsum, aqua tenera, omnia tepida, dulcia, pinguia, elixa, jurulenta, salsa, diluta.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIX De his quae alvum movent. 2:4)
Somno vero aptum est papaver, lactuca, maximeque aestiva, cujus cauliculus jam lacte repletus est, morum, porrum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXII De his quae ad somnum apta sunt, et sensum excitant. 1:1)
Lac quoque, quod in capitis doloribus, et in acutis febribus, et per eas facta nimia siti, ac, sive praecordia tument, sive biliosa urina est, sive sanguis fluxit, pro veneno est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 10:1)
deinde lenis, ut sorbitio ex ptisana, vel ex alica, vel ex amylo, lacte adjecto.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 11:2)
Neque id satis est, sed lacte quoque venter solvendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VIII De difficultate spirandi. 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION