라틴어 문장 검색

fit ex sinapi, cui sevi hircini a renibus quarta pars ponderis adjicitur, teriturque in sole, et protinus imponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 4:5)
At renes ubi affecti sunt, diu male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVII De Renum morbis. 1:1)
malum punicum excavare, exemptisque omnibus seminibus, membranas quae inter ea fuerunt, iterum conjicere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 7:2)
bdellii, ammoniaci, iridis, sevi , aut caprini a renibus, visci, singulorum p. )-(. IV.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 6:3)
At Theoxenus ad pedum dolores, sevi a renibus partem tertiam, salis partes duas miscebat, hisque membranulam illitam imponebat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 38:1)
Si vero ex membrana, quae super cerebrum est, profluit sanguis, vitellus combustus et contritus inspergi debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 9:1)
cuive aut pulmo medius, aut jejunum, aut tenuius intestinum, aut ventriculus, aut renes vulnerati sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 6:2)
Vix autem ad sanitatem perveniunt, quibus ulla parte aut pulmo, aut jecinoris crassum, aut membrana, quae continet cerebrum, aut lienis, aut vulva, aut vesica, aut ullum intestinum, aut septum transversum vulneratum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 8:1)
item quodcumque musculum, aut nervum, aut arteriam, aut membranam, aut os, aut cartilaginem laesit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 9:3)
Renibus vero percussis, dolor ad inguina testiculosque descendit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 17:1)
Sin cerebrum membranave ejus vulnus accepit, sanguis per nares, quibusdam etiam per aures exit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 20:1)
carunculaeque corruptae, interdum etiam nervi ac membranae resolvuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 73:9)
Quumque fere juxta sint caro, et nervus, et aliqua nervosa, quales fere tunicae membranaeque sunt, genus quoque puris docebit, num plures sinus intus diversa corporis genera perroserint.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 48:6)
In ipso autem oculo nonnumquam summa attollitur tunica, sive ruptis intus membranis aliquibus, sive laxatis;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 33:2)
extenuataeque et in unum coactae per foramen, quod inter ossa est, ad membranam cerebri perveniunt, eique inhaerescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 37:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION