라틴어 문장 검색

cum autem dispicere coepimus et sentire quid simus et quid animantibus ceteris differamus, tum ea sequi incipimus, ad quae nati sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 56:5)
Qui vero mundum ipsum animantem sapientemque esse dixerunt, nullo modo viderunt animi natura intellegentis in quam figuram cadere posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 23:7)
admirabor eorum tarditatem qui animantem inmortalem et eundem beatum rutundum esse velint, quod ea forma neget ullam esse pulchriorem Plato:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 24:1)
quam legem quo modo efficiat animantem intellegere non possumus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 36:2)
deum autem animantem certe volumus esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 36:3)
Cuius discipuli Aristonis non minus magno in errore sententiast, qui neque formam dei intellegi posse censeat neque in dis sensum esse dicat dubitetque omnino deus animans necne sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 37:1)
quod si omnium animantium formam vincit hominis figura, deus autem animans est, ea figura profecto est quae pulcherrimast omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 48:1)
quae etiam si essent, quae nulla sunt, pellere sepse et agitari inter se concursu fortasse possent, formare figurare colorare animare non possent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 110:2)
tum enim censet imagines divinitate praeditas inesse in universitate rerum, tum principia mentis quae sunt in eodem universo deos esse dicit, tum animantes imagines quae vel prodesse nobis solent vel nocere, tum ingentes quasdam imagines tantasque ut universum mundum conplectantur extrinsecus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 121:2)
quae enim potest esse sanctitas si dii humana non curant, quae autem animans natura nihil curans?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 123:2)
"Nihil" inquit "quod animi quodque rationis est expers, id generare ex se potest animantem compotemque rationis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 22:5)
mundus autem generat animantis compotesque rationis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 22:6)
animans est igitur mundus composque rationis". Idemque similitudine, ut saepe solet, rationem conclusit hoc modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 22:7)
iam vero venae et arteriae micare non desinunt quasi quodam igneo motu, animadversumque saepe est cum cor animantis alicuius evolsum ita mobiliter palpitaret ut imitaretur igneam celeritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 24:4)
ex quo efficitur animantem esse mundum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 32:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION