라틴어 문장 검색

omnium rerum conuictum me fatebor, nisi rus a de omnium diu ablegatus est in longinquos agros, ne familiam contaminaret:
(아풀레이우스, 변명 42:7)
cupio enim produci eos pueros, quos spe libertatis audio confirmatos ad mentiendum.
(아풀레이우스, 변명 44:3)
alterum horum fatearis necesse est, aut inlicitum non fuisse in quo tot conscios non timuerim, aut si inlicitum fuit, scire tot conscios non debuisse.
(아풀레이우스, 변명 45:6)
ceterum, quod dexterae auris crebriores tinnitus fatebatur, signum erat morbi penitus adacti;
(아풀레이우스, 변명 49:3)
igitur cum ad inspiciendum mulier aegra curationis gratia ad me perducta sit atque hoc et medici confessione qui adduxit ad me et mea ratiocinatione recte factum esse conueniat, aut constituant magi et malefici hominis esse morbis mederi, aut si hoc dicere non audent, fateantur se in puero et muliere caducis uanas et prorsus caducas calumnias intendisse.
(아풀레이우스, 변명 49:11)
Quin etiam - quod praeterii - sunt quae fatearis nescire, et eadem rursus, quasi scias, criminaris.
(아풀레이우스, 변명 51:1)
ipse haec potius de fuligine et pinnis mentitus est, dum non potest nec in testimonio dando discedere longius a culina.
(아풀레이우스, 변명 56:16)
is tecum, Maxime, praesens per libellum loquitur, non quin adeo sit alienatus omni pudore, ut etiam, sub oculis tuis si foret, sine rubore ullo mentiretur, sed fortasse nec tantulum potuit ebriamine sibi temperare, ut hanc horam sobrie expectaret:
(아풀레이우스, 변명 57:12)
an ut possetis in rem absentem libere mentiri?
(아풀레이우스, 변명 61:3)
Pudentilla enim tibi, cuius infestam malignitatem probe norat, de ipsa re tantum, ceterum de petitore nihil fatebatur.
(아풀레이우스, 변명 68:4)
cum ipso plerique, nec mentior, cum ipso, inquam, de uxoris noctibus paciscuntur.
(아풀레이우스, 변명 73:8)
ipse egens, nudus et ignominia sua tutus reliquit Rufino huic, non mentior, sestertium XXX deuorandum;
(아풀레이우스, 변명 73:18)
De aetate uero Pudentillae, de qua post ista satis confidenter mentitus es, ut etiam sexaginta annos natam diceres nubsisse, de ea tibi paucis respondebo:
(아풀레이우스, 변명 87:1)
lustro mentitus sit.
(아풀레이우스, 변명 87:8)
dimidio tanta, Aemiliane, mentiris, falsa audes sesquealtera.
(아풀레이우스, 변명 87:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION