라틴어 문장 검색

ego eodem die post meridiem Vatinium eram defensurus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 15 4:2)
et illud quidem ante meridiem, hoc eodem tempore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 67:11)
in ea tamen gente primum ei, qui sapientes habentur, nudi aetatem agunt et Caucasi nives hiemalemque vim perferunt sine dolore, cumque ad flammam se adplicaverunt, sine gemitu aduruntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 77:6)
merīdiē negōtiīs cōnfectīs domum redīre solēbat.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus amīcō veterī occurrit51)
Ad summam, mero meridie si dixerit illi tenebras esse, credet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 37:6)
Apoculamus nos circa gallicinia, luna lucebat tanquam meridie.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:4)
Procoeton inde et cubiculum porrigitur in solem, quem orientem statim exceptum ultra meridiem oblicum quidem sed tamen servat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 23:2)
Magna sui parte meridiem spectat aestivumque solem ab hora sexta, hibernum aliquanto maturius quasi invitat, in porticum latam et pro modo longam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 15:1)
Uberior solito, nimbis hiemalibus auctus verticibusque frequens erat atque inpervius amnis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 11:5)
inclinare meridiem sentis et, veluti stet volucris dies, parcis deripere horreo cessantem Bibuli consulis amphoram.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 283)
nonnunquam etiam barbara ab emendatis conatur discernere, ut cum, triquetram dici Siciliam an triquedram, meridiem an medidiem oporteat quaeritur, aliaque quae consuetudini serviunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 250:1)
Quod quamquam et saevitia temporis et opportunitate loci neque capi neque obsideri poterat--nam circum murum situm in praerupti montis extremo planities limosa hiemalibus aquis paludem fecerat--, tamen aut simulandi gratia, quo regi formidinem adderet, aut cupidine caecus ob thesauros oppidi potiendi vineas agere, aggerem iacere aliaque, quae incepto usui forent, properare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 37장4)
Erat in ea parte Numidiae, quam Adherbal in divisione possederat, flumen oriens a meridie nomine Muthul, a quo aberat mons ferme milia viginti tractu pari, vastus ab natura et humano cultu.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 48장3)
"hinc calor innocuus thermis hiemalibus exit atque locum in tempus mollit;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem89)
a cryptoporticu in hiemale triclinium venitur, quod arcuatili camino saepe ignis animatus pulla fuligine infecit, sed quid haec tibi, quem nunc ad focum minime invito?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION