라틴어 문장 검색

Si per omnia pares sunt, post eam potius accessionem cibus dari debet, quae non inter meridiem et vesperem desinit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 7:2)
protinus, umbrosa vestit qua litus oliva Larius et dulci mentitur Nerea fluctu, parva puppe lacum praetervolat;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:114)
idem condit ager soles idemque reducit, metiturque suo rusticus orbe diem, ingentem meminit parvo qui gemine quercum aequaevumque videt consenuisse nemus, proxima cui nigris Verona remotior Indis Benacumque putat litora Rubra lacum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De sene Veronensi qui Suburbium numquam egressus est8)
in medio pelagi late flagrantis imago caerulus inmenso panditur ore lacus ingenti fusus spatio;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus14)
haerent stagna lacu plenas aequantia ripas praescriptumque timent transiluisse modum;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus23)
haud procul inde lacus (Pergum dixere Sicani) panditur et nemorum frondoso margine cinctus vicinis pallescit aquis:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:54)
stagnantia passim vina fluent oleique lacus;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:202)
infernos gravat umbra lacus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:270)
tunc et Solis equos, tunc exultasse choreis astra ferunt mellisque lacus et flumina lactis erupisse solo, cum floribus aequora vernis Bosphorus indueret roseisque evincta coronis certantes Asiae taedas Europa levaret.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:50)
si solveret ignis quot dedit inmanes vili pro pondere massas argenti, potuere lacus et flumina fundi.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:115)
Quod si voto fortuna subscribit,agrum habebimus salubri caelo, uberi glaeba, parte campestri, parte alia collibus vel ad orientem vel ad meridiem molliter devexis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 3:1)
Optime autem salubribus, ut dixi, locis ad orientem vel ad meridiem, gravibus ad septentrionem villa convertitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 5:1)
Rursus aestiva cubicula spectent meridiem aequinoctialem, sed cenationes eiusdem temporis prospectent hibernum orientem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 2:1)
Balnearia occidenti aestivo advertantur, ut sint post meridiem et usque in vesperum inlustria.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 2:2)
Optime solutis servis cellae meridiem aequinoctialem spectantes fient;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION