라틴어 문장 검색

si autem animadverterint orbis terrae circumitionem per solis cursum et umbras gnomonis aequinoctialis ex inclinatione caeli ab Eratosthene Cyrenaeo rationibus mathematicis et geometricis methodis esse inventam ducentorum quinquaginta duum milium stadium, quae fiunt passus trecenties et decies quinquies centena milia, huius autem octava pars, quam ventus tenere videtur, est triciens nongenta triginta septem milia et passus quingenti, non debebunt mirari, si in tam magno spatio unus ventus vagando inclinationibus et recessionibus varietates mutatione flatus faciat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장42)
Illarum autem sex et nonaginta centuriarum in una centuria tum quidem plures censebantur quam paene in prima classe tota.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 62:3)
[Quarum omnium rerum] summa erat capitum Helvetiorum milium CCLXIII, Tulingorum milium XXXVI, Latobrigorum XIIII, Rauracorum XXIII, Boiorum XXXII; ex his qui arma ferre possent ad milia nonaginta duo.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 29장2)
nunc rationem videtis esse talem, ut equitum centuriae cum sex suffragiis et prima classis addita centuria, quae ad summum usum urbis fabris tignariis est data, lxxxviiii centurias habeat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 61:3)
Nam ex viginti quinque annorum centuriis, in quibus memoria et doctrina hominum fere versatur, vix sex centuriae seponi et excerpi possunt, quae scientiarum feraces earumve proventui utiles fuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:2)
nunc si me tanti facis quanti certe facis, quoniam equitum centurias tenes, in quis regnas, mitte ad Lupum nostrum ut is nobis eas centurias conficiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 16 4:2)
quibus ex centum quattuor centuriis (tot enim reliquae sunt) octo solae si accesserunt, confecta est vis populi universa, relicuaque multo maior multitudo sex et nonaginta centuriarum neque excluderetur suffragiis, ne superbum esset, nec valeret nimis, ne esset periculosum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 61:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION