라틴어 문장 검색

Tandem in ultionem non tam imperii Romani quam pudoris Metellus adsurgit, qui callidissime hostem nunc precibus nunc minis, iam simulata iam vera fuga eludentem artibus suis adgressus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 10:1)
nam si certam finem esse viderent aerumnarum homines, aliqua ratione valerent religionibus atque minis obsistere vatum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 5:4)
nam temere in cassum frustra mare saepe coortum saevibat leviterque minas ponebat inanis, nec poterat quemquam placidi pellacia ponti subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 34:5)
in caeloque deum sedes et templa locarunt, per caelum volvi quia nox et luna videtur, luna dies et nox et noctis signa severa noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes, nubila sol imbres nix venti fulmina grando et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 40:8)
exceptusque a centurione nec pretio nec minis ut dominum proderet potuit adduci.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 21:3)
An vanae tumuere minae, quod fama furoris Expulit armatam patriis e sedibus Urbem?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:29)
dedit ille minas impellere belli, Ut Salaminiacum meminit mare:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:16)
Effugis ingentes, tanti discriminis expers, Bellorum, o Romane, minas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:56)
Effudere minas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:13)
Nubila nusquam Undarumque minae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:36)
Illum saepe minis Caesar precibusque morantem Evocat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:3)
Fisus cuncta sibi cessura pericula Caesar, Sperne minas, inquit, pelagi, ventoque furenti Trade sinum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:76)
Non Euri cessasse minas, non imbribus atrum Aeolii iacuisse Notum sub carcere saxi Crediderim:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:11)
Ignota tantum pietate merentur, An tacitis valuere minis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:49)
Si saecula prima Victoris timuere minas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION