라틴어 문장 검색

Praecepto praecedenti affine est ut status quis utatur eiusmodi legibus et consuetudinibus quae iustas illi causas, aut saltem praetextus, arma capescendi tanquam in promptu ministrent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:2)
Nam ad hunc modum ille, ingeniose satis, In alio laudando tibiipsi ministras.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:35)
vir magnus, qui ministrabat in aula regia.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장1)
Itaque die septimo, cum rex esset hilarior potione meri, praecepit Mauman et Bazatha et Harbona et Bagatha et Abgatha et Zethar et Charchas, septem eunuchis, qui in conspectu eius ministrabant,
(불가타 성경, 에스테르기, 1장10)
Ludens hominum cura ministret,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 21:1)
Unus enim rerum pater est, unus cuncta ministrat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XII 2:1)
niveae delibant aequora plantae.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:99)
felices aliae, quas debellata maritis oppida, quas magnis quaesitae viribus ornant exuviae, quibus Argivae pulchraeque ministrant Thessalides, famulas et quae meruere Lacaenas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:123)
Delibat dulcia nati oscula miratusque refert:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:220)
Nundinarum etiam conventus mani- festum est propterea usurpatos, ut nonis tantummodo diebus urbanae res agerentur, reliquis ad-ministrarentur rusticae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 18:1)
boves, cum ad arborem venerint, fortiter retinere ac retardare, ne in radicem maiore nisu vomis impactus colla commoveat, neve aut cornu bos ad stipitem vehementius offendat aut extremo iugo truncum delibet ramumque deplantet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 26:1)
Cum sic terram subegeris, in morem horti areas latas pedum denum, longas pedum quinquagenum facito, ut per semitas aqua ministrari possit aditusque utraque parte runcantibus pateat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 26:5)
id enim accidit non palmitis ingenita fertilitate, sed loci opportunitate, quia reliquas trunci partes umor omnis et alimentum quod a solo ministratur, transcurrit, dum ad ultimum perveniat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 1:5)
Cum semina depones,dextra sinistraque usque in imum scrobem fasciculos sarmentorum bracchii crassitudinis demittito, ita ut supra terram paulum extent, per quos aestate parvo labore aquam radicibus sub-ministres.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 8:1)
fessas Gallias ministrandis equis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 5장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION