라틴어 문장 검색

Ac dum prima novis adolescit frondibus aetas, parcendum teneris, et dum se laetus ad auras palmes agit laxis per purum inmissus habenis, ipsa acie nondum falcis temptanda, sed uncis carpendae manibus frondes interque legendae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 17:1)
adde quod pubes tibi crescit omnis, servitus crescit nova nec priores inpiae tectum dominae relinquunt, saepe minati.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 84)
ut nuper, actus cum freto Neptunius dux fugit ustis navibus minatus Vrbi vincla, quae detraxerat servis amicus perfidis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 92)
Sed ut per se non sufficit, ita ceteris adiunctum testimonii loco ducitur, si inimicus, si minatus ante, si eodem in loco fuit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 87:1)
nam gestum poculum poscentis aut verbera minantis numerum quingentorum flexo pollice efficientis, quae sunt a quibusdam scriptoribus notata, ne in rusticis quidem vidi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 264:1)
Cui cum minus gratus esset, quia inopia minus largiri poterat, repente glorians maria montisque polliceri coepit et minari interdum ferro, ni sibi obnoxia foret, postremo ferocius agitare, quam solitus erat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장5)
Alii Tarquinium a Cicerone inmissum aiebant, ne Crassus more suo suspecto malorum patrocinio rem publicam conturbaret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장9)
Ferrum circa se et ignes habet et catenas et turbam ferarum, quam in viscera inmittat humana.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 4:5)
Quid de eorum animo iudicet, quorum oratio perturbata et inmissa est nec potest reprimi ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 6:3)
Nolo in ingentem me locum inmittere et de usu servorum disputare, in quos superbissimi, crudelissimi, contumeliosissimi sumus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 11:1)
Quam fortiter ille gladio usus esset, quam animose in profundam se altitudinem maris aut abscisae rupis inmisisset!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 21:2)
Quicumque audierit post quinquagesimum annum sibi patienda supplicia, non perturbatum nisi si medium spatium transiluerit et se in illam saeculo post futuram sollicitudinem inmiserit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 34:3)
Nam etiam ubi hostili manu in tecta ignis inmissus est, multis locis deficit, et quamvis subinde excitetur, raro tamen sic cuncta depascitur, ut nihil ferro relinquat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 1:5)
Quid C. Caesarem in sua fata pariter ac publica inmisit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 65:4)
Primus et ire viam et fluvios temptare minantis Audet et ignoto sese committere ponti, Nec vanos horret strepitus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 68:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION