라틴어 문장 검색

Etiam quod oleum cum aqua non misceatur, non tantum in causa est differentia levitatis, sed malus ipsorum consensus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:18)
ut videre est in spiritu vini, qui cum levior sit oleo, tamen se bene miscet cum aqua.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:19)
quia hic apud nos, ex subactione et concoctione coelestium, omne tangibile non tantum non condensatum est ad ultimitatem, sed etiam cum spiritu nonnullo miscetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:10)
Mixtura mendacii voluptatem semper auget.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:12)
mixturam autem falsi similem esse plumbeae materiae, quae efficit sane ut facilius cudi possit metallum, sed ita ut interim vilius fiat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:3)
Itaque cultus eius non fert mixturam, nec consortium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:7)
Ad honores enim raro ascenditur nisi per mixturam bonarum et malarum artium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 2:6)
exemplorum importuna et inepta petito ab humanis quae in divina transferantur, quae necessario parit fantasiarum male cohaerentium mixturam;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:24)
verum alia res est contraria miscere, alia alternare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 2:4)
Sunt qui chartas pictas artificio quodam miscere sciunt, qui tamen periti lusores non sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 1:4)
Res sane difficilis esset, etiam illi qui dixerit, plus veri ac falsi, idque compendio miscuisse, quam illo scito quicqunque solitudine delectatur aut fera aut deus est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:2)
Bonum certe fuerit in negotiis mixturam adhibere et senum et iuvenum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:26)
Et tamen (se res rite penderetur) speculativi cum civilibus non male miscentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:27)
Hisque simul mixtis, casus formidine tristis, Dum dubitaretur, super hoc quid ab his ageretur, Talia uerba refert aries, qui se magis effert:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:5)
Tunc gentes, quae de Iudaea fugerant Iudam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes fore.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION