라틴어 문장 검색

acrius ex ira quod enim se quisque parabat ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis, hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 39:7)
Ulcisci autem se Cicero videbatur, ut qui respondisse sibi Vatinium meminerat, cum humeris se rei publicae de exilio reportatum gloriaretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 5:5)
In ipsa quoque actione subinde se, qua poterat, ulciscebatur inducto habitu Syri, qui velut flagris caesus praeripientique se similis exclamabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 4:1)
Et idem, cum miserabilem fortunam suam faceret, ut victo sibi parceretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 11:1)
— Parvumque patri tendebat Iulum, ut non minus miserabile sit periculum in parvo quam in filio, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 3:3)
Occisum inducit Orphea, et miserabiliorem interitum eius a loco facit:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 13:2)
Cassandrae quoque raptum vel deminutionem quam miserabilem fecit sacer locus:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 14:1)
Et Orpheus miserabilis ex longo dolore:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 16:3)
Revera enim plerumque efficit causa ut res aut atrox aut miserabilis videatur, ut Cicero in Verrem, qui ob sepulturam in carcere necatorum a parentibus rogabatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 1:2)
Sternitur infelix, deinde subicit causam miserabilem:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 4:2)
Haec enim causa illum hostibus etiam miserabilem fecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 9:1)
A parabola vero, quoniam magis hoc poetae convenit, saepissime pathos movet, cum aut miserabilem aut iracundum vellet inducere.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 7:1)
Miserabilem sic:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 7:2)
Si libet ulcisci deletae funera gentis, Hunc, Cimbri, servate senem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:12)
Ut vero in pedites fatum miserabile belli Incubuit, nullo dubii discrimine Martis Ancipites steterunt casus, sed tempora pugnae Mors tenuit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION