라틴어 문장 검색

ille suas deflet miserias, et hinc iam variae praestatur oc- casio cantilenae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 110)
et ostendit, plerumque obesse hominibus vitae longinquitatem, quae interdum causa est miseriarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 22)
alii fibras proprie dicunt rei cuiusque extremitates, sicut Cicero in Gabinium "fibrae cin- cinnorum madentes" et in Tusculanis "non solum ra- mos amputare miseriarum, sed omnes radicum fibras evellere". unde et iocineris extremae partes fibrae a nonnullis appellantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1205)
vel quod Ceres eo usa est ad oblivionem doloris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2124)
horum oblivionem probat etiam ex rebus, quas cum absconderint, derelinquunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4144)
atque inmemor herbae 'herbae' pro 'herbarum', ut ipse "inmemor herbarum quos est mirata iuvenca" et rursum "carpit enim vires paulatim uritque videndo femina nec ne- morum patitur meminisse nec herbae". ergo (ut) hic vel amore vel miraculo carminis oblivionem herbae factam dicit, ita illic occupa- tione morbi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4981)
et id ipsum nisi unius esset Enni testimonio cognitum, hunc vetustas, ut alios fortasse multos, oblivione obruisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 3:2)
Tantamne fuisse oblivionem, inquit, in scripto praesertim, ut ne legens quidem umquam senserit quantum flagiti commisisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 1:2)
Sed illum videtur felicitas ipsius qua semper est usus ab eis miseriis quae consecutae sunt morte vindicavisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 328장 1:5)
Alter intellegit mortem ab dis inmortalibus non esse supplicii causa constitutam, sed aut necessitatem naturae aut laborum ac miseriarum quietem esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 7:4)
eripit etiam spem, quae sola homines in miseriis consolari solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 8:5)
quam si eripuisset, multas uno dolore animi atque corporis miserias et omnis scelerum poenas ademisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 8:7)
est autem situm in nobis ut et adversa quasi perpetua oblivione obruamus et secunda iucunde ac suaviter meminerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 74:3)
quoniam igitur omnis summa philosophiae ad beate vivendum refertur, idque unum expetentes homines se ad hoc studium contulerunt, beate autem vivere alii in alio, vos in voluptate ponitis, item contra miseriam omnem in dolore, id primum videamus, beate vivere vestrum quale sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 112:1)
Themistocles quidem, cum ei Simonides an quis alius artem memoriae polliceretur, 'Oblivionis', inquit, mallem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 135:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION