라틴어 문장 검색

Cum sacra turbares, pena timenda fuit.
(ANONYMUS NEVELETI, De miluo egrotante 21:6)
Te cogit timor esse pium, te pena fidelem.
(ANONYMUS NEVELETI, De miluo egrotante 21:7)
Ecce necis penam pastori culpa propinat, Clauditur in mediis et datur esca feris.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:19)
Pacior pro crimine penam, Nam gessi speciem pacis et hostis eram.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et equo 45:13)
Amplexatur aues ulnis uictoria letis, Pro titulo penam transfuga sumat auis.
(ANONYMUS NEVELETI, De quadrupedibus et auibus 47:6)
Vestigat sua pena scelus.
(ANONYMUS NEVELETI, De filomena et accipitre 48:15)
Sola premit uiuosque metu penaque sepultos Femina.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:23)
Ille necem sperat nece promittente quietem, Sed nece completa uiuere pena potest.
(ANONYMUS NEVELETI, De institore et asino 61:2)
ita Marsyas in poenam cecinit et cecidit.
(아풀레이우스, 플로리다 3:23)
"Hunc, quamquam genuina licentia procacem, verbis quoque insuper stimulat et perducit ad illam civitatem et Psychen - hoc enim nomine puella nuncupabatur - coram ostendit et tota illa perlata de formositatis aemulatione fabula, gemens ac fremens indignatione Per ego te inquit Maternae caritatis foedera deprecor, per tuae sagittae dulcia vulnera, per flammae istius mellitas uredines, vindictam tuae parenti sed plenam tribue et in pulchritudinem contumacem severitervindica, idque unum et prae omnibus unicum volens effice virgo ista amore flagrantissimo teneatur hominis extremi, quem et dignitatis et patrimonii simul ei incolumitatis ipsius Fortuna damnavit, tamque infimi ut per totum orbem non inveniat miseriae suae comparem."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:25)
"Sed monitis caelestibus parendi necessitas misellam Psychen ad destinatam poenam efflagitabat:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:43)
"Sed bene, quod meas potissimum manus incidisti et inter Orci cancros iam ipsos haesisti, datura scilicet actutum tantae contumaciae poenas;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:60)
Ac dum avida voracitate cuncta contruncant, iam incipiunt de nostra poena suaque vindicta secum considerare.
(아풀레이우스, 변신, 6권 9:1)
"Plane servum eius ibidem in hospitio repertum scelerum consiliorumque herilium futurum indicem per magistratus in publicam custodiam receptum, et altera die tormentis vexatum pluribus ae paene ad ultimam mortem excarnificatum nil quicquam rerum talium esse confessum, missos tamen| in patriam Lucii illius multos numero qui reum poenas daturum sceleris inquirerent."
(아풀레이우스, 변신, 7권 1:10)
Tali sententia mediis Orci manibus extractus, sedi extremae poenae reservatus, maerebam et in novissima parte corporis totum me periturum deflebam Inedia denique continua vel praecipiti ruina memet ipse quaerebam extinguere, moriturus quidem nihilominus sed moriturus integer.
(아풀레이우스, 변신, 7권 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION