라틴어 문장 검색

licet enim mihi versibus isdem affari te, Attice, quibus affatur Flamininum ille vir haud magna cum re, sed plenus fidei, quamquam certo scio non, ut Flamininum, sollicitari te, Tite, sic noctesque diesque, novi enim moderationem animi tui et aequitatem, teque non cognomen solum Athenis deportasse, sed humanitatem et prudentiam intellego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 2:2)
moderatio modo virium adsit et tantum quantum potest quisque nitatur, ne ille non magno desiderio tenebitur virium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 43:4)
quod non contingeret, si haec non vis et natura gignentium efficeret, sed temperatio lunae caelique moderatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 139:8)
quod non contingeret, si haec non vis et natura gignentium efficeret, sed temperatio lunae caelique moderatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 139:8)
unus est qui curet constantia magis et integritate quam, ut mihi videtur, consilio aut ingenio, Cato;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 14:1)
ego in vita mea nulla umquam voluptate tanta sum adfectus quanta adficior hac integritate, nec me tam fama quae summa est quam res ipsa delectat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 20 11:5)
laetari te nostra moderatione et continentia video.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 8:1)
ain tandem, Attice, laudator integritatis et elegantiae nostrae, ausus es hoc ex ore tuo - - inquit Ennius, ut equites Scaptio ad pecuniam cogendam darem me rogare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 17:2)
erat enim de re publica, de opinione quam is vir haberet integritatis meae, de benevolentia quam ostendit eo sermone quem habuit de triumpho.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 2 10:7)
dedit integritatis, iustitiae, clementiae, fidei mihi testimonium quod non quaerebam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 2 14:4)
ipsi enim se conlegerunt admiratione integritatis meae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 17:2)
ac deplorandi quidem, quod cotidie facimus, sit iam nobis aut finis omnino, si potest, aut moderatio quaedam, quod profecto potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 2:4)
ego tamen utar moderatione qua potero;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 17A 4:3)
in quibus omnia genere ipso praeclarissima fuerunt, moderatione paulo minus temperata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 21 7:4)
huius rei moderatio facilis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 5:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION