라틴어 문장 검색

itaque, ut tibi placet, damus operam ne cuius animum offendamus atque ut etiam ab iis ipsis qui nos cum Caesare tam coniunctos dolent diligamur, ab aequis vero aut etiam a propensis in hanc partem vehementer et colamur et amemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 15 1:4)
animum praebeo ad illius perniciem moderatum, ad rerum eventum lenissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 3 4:5)
hunc quaesitorem ac iudicem fugiebant atque horrebant ei quibus periculum creabatur ideo quod, tametsi veritatis erat amicus, tamen natura non tam propensus ad misericordiam quam applicatus ad severitatem videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 30장 3:1)
excursio moderata eaque rara;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 2:8)
quas Isocrates tamen, cum audivisset adulescens in Thessalia senem iam Gorgiam, moderatius temperavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 3:4)
itaque et longiora et breviora iudicat et perfecta ac moderata semper exspectat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 53장 2:1)
interdum enim cursus est in oratione incitatior, interdum moderata ingressio, ut iam a principio videndum sit quem ad modum velis venire ad extremum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 59장 3:1)
causa igitur haec, non natura distinguit, quae quoniam utro accessit, id fit propensius, si utroque adiuncta est, paria fiant necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 2:5)
in vita tu, quae omni gestu moderatior, omni versu aptior esse debet, in syllaba te peccasse dices?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 4:2)
itemque narrationes ut ad suos fines spectent, id est ut planae sint, ut breves, ut evidentes, ut credibiles, ut moderatae, ut cum dignitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 1:3)
eius enim videtur esse proprium motus animi adpetentis regere et sedare semperque adversantem libidini moderatam in omni re servare constantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 17:4)
- qui sit frugi igitur vel, si mavis, moderatus et temperans, eum necesse est esse constantem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 18:3)
nam et necessitas ferendae condicionis humanae quasi cum deo pugnare prohibet admonetque esse hominem, quae cogitatio magno opere luctum levat, et enumeratio exemplorum, non ut animum malivolorum oblectet, adfertur, sed ut ille qui maeret ferundum sibi id censeat, quod videat multos moderate et tranquille tulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 60:5)
ex quo intellegitur, qualis ille sit, quem tum moderatum, alias modestum temperantem, alias constantem continentemque dicimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 36:2)
moderatius igitur ferre debuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 40:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION