라틴어 문장 검색

ergo ille tenuis orator, modo sit elegans, nec in faciendis verbis erit audax et in transferendis verecundus et parcus et in priscis in reliquisque ornamentis et verborum et sententiarum demissior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장 2:3)
ac - quod in hoc oratore dominabitur - verecundus erit usus oratoriae quasi supellectilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장4)
principia verecunda, nondum elatis incensa verbis, sed acuta sententiis vel ad offensionem adversarii vel ad commendationem sui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 1:1)
ex quo intellegitur, qualis ille sit, quem tum moderatum, alias modestum temperantem, alias constantem continentemque dicimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 36:2)
Quīntus tam verēcundus erat ut vix fārī posset.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Maecēnātī commendātur21)
tecum etenim longos memini consumere soles et tecum primas epulis decerpere noctes, unum opus, et requiem pariter disponimus ambo, atque verecunda laxamus seria mensa, non equidem hoc dubites, amborum foedere certo consentire dies et ab uno sidere duci.
(페르시우스, 풍자, satire 514)
"ut nummi, quos hic quincunce modesto nutrieras, peragant avidos sudore deunces?"
(페르시우스, 풍자, satire 593)
Plaudentibus ergo universis et postulantibus nuptias [fecerunt] obstupui ego et nec Gitona, verecundissimum puerum, sufficere huic petulantiae affirmavi, nec puellam eius aetatis esse, ut muliebris patientiae legem posset accipere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 25:4)
Lichas Tarentinus, homo verecundissimus et non tantum huius navigii dominus, quod regit, sed fundorum etiam aliquot et familiae negotiantis, onus deferendum ad mercatum conducit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:7)
Cuius verbosa ne sit commendatio, Attende, cur negare cupidis debeas, Modestis etiam offerre quod non petierint.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor.6)
Quibus percoctis atque infuso spiritu, Modesto gressu sancta incessit Veritas;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Prometheus et Dolus: De veritate et mendacio.9)
Nitebamur nos in parte causae sententia Metti Modesti optimi viri:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 5:3)
Ecce tibi Regulus 'Quaero,' inquit, 'Secunde, quid de Modesto sentias.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 5:5)
'Quaero, quid de Modesto sentias.'
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 5:10)
Sed tu qui huius iudicii meministi, cur illius oblitus es, in quo me interrogasti, quid de Metti Modesti pietate sentirem?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION