라틴어 문장 검색

Eo autem consilio hoc moliebantur ut rebellionem suam obvelerant, sicque princeps titulare et pictum quoddam caput rebellionis fieret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 3:4)
Qui res novas moliti sunt in regno ipsius non ignobiles, plebeii, aut titularii impostores extiterunt, sed gradus sublimioris.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 4:7)
Quatenus vero ad ducissam dotariam, illam in terris dotis suae plenam habere potestatem, ideoque in manu archiducis non esse, quo minus re sua pro arbitruo suo utatur, eam impedire.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 10:3)
Ita ut quivis animi compos facile perspicere posset Henrici isti, se dicenti regem Angliae, non opus fuisse tantas pecuniarum largitiones et impensas profundere, neque tam indefesso labore et sollicitudine necem meam et ruinam moliri, si eiusmodi ficta persona fuissem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:23)
Attamen interea Comitem Surriae in partes boreales celeriter misit ad defensionem et rober earum regionum, si forte Scoti aliquid molirentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 30:8)
ac pro certo habeant, non sectae nos alicujus aut placiti, sed utilitatis et amplitudinis humanae fundamenta moliri.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:4)
Nam et ipsa illa logica vulgaris auxilia et praesidia intellectui moliri ac parare profitetur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 15:6)
Nam primo, plurimae sunt res quae sensum etiam recte dispositum nec ullo modo impeditum effugiunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 22:3)
Neque id molimur tam instrumentis quam experimentis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:2)
Intellectus sibi permissus, in ingenio sobrio et patiente et gravi (praesertim si a doctrinis receptis non impediatur), tentat nonnihil illam alteram viam, quae recta est, send exiguo profectu;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 45:1)
unde facile in eam labitur cogitationem, ut existimet esse in natura quasdam formas rerum primarias, quas natura educere molitur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:6)
aut si quis dicat, inesse corporibus appetitum se recipiendi in naturalem suam dimensionem vel tensuram, ut, si ultra eam aut citra eam comprimantur aut distrahantur, statim in veterem sphaeram et exporrectionem suam se recuperare et remittere moliantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 143:3)
Quod si etiam scientiam quandam et dogmata ex experimentis moliantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:1)
Itaque quandoquidem per tres istas periodos naturalis philosophia majorem in modum neglecta aut impedita fuerit, nil mirum si homines parum in ea re profecerint, cum omnino aliud egerint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 176:2)
id enim legentem non multum impedire solet, quandoquidem errata ab ipso sensu facile corriguntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION