라틴어 문장 검색

Hunc enim uitae immobilis praesentarium statum infinitus ille temporalium rerum motus imitatur, cumque eum effingere atque aequare non possit, ex immobilitate deficit in motum, ex simplicitate praesentiae decrescit in infinitam futuri ac praeteriti quantitatem, et cum totam pariter uitae suae plenitudinem nequeat possidere, hoc ipso quod aliquo modo numquam esse desinit illud quod implere atque exprimere non potest aliquatenus uidetur aemulari alligans se ad qualemcumque praesentiam huius exigui uolucrisque momenti, quae quoniam manentis illius praesentiae quandam gestat imaginem, quibuscumque contigerit id praestat ut esse uideantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 2:3)
ante mundum non est aliqua exspectatio:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 29:2)
quia ante mundum non est tempus, et nulla exspectatio est nisi in tempore;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 29:3)
qui enim transmutationem tollit, ipse tollit omnem exspectationem;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 37:3)
voluntas quae postponit volitum, exspectat aliquid in futuro, verum est solum de voluntate cuius actio est in tempore, quia solum in tempore est futuratio et exspectatio, sed de voluntate cuius actio est ante tempus, non est hoc verum;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 82:3)
Cum utrimque exspectatio fieret neque Caesar sese moveret et cum suorum paucitate contra magnam vim hostium artificio magis quam viribus decernendum videret, subito adversariorum equitatus sese extendere et in latitudinem promovere collesque complecti et Caesaris equitatum extenuare simulque ad circumeundum comparare se coeperunt.
(카이사르, 아프리카 전기 14:1)
Atque ipse erat in tanta festinatione et exspectatione ut postero die quam misisset litteras nuntiumque in Siciliam, classem exercitumque morari diceret, dies noctesque oculos mentemque ad mare depositos derectosque haberet.
(카이사르, 아프리카 전기 26:6)
– erat in castris Caesaris superiore tempore magnus terror, et exspectatione copiarum regiarum exercitus eius magis suspensiore animo ante adventum Iubae commovebatur.
(카이사르, 아프리카 전기 48:3)
Quibus rebus cognitis Caesar, etsi magni interesse arbitrabatur quam primum oppido potiri cohortesque ad se in castra traducere, ne qua aut largitionibus aut animi confirmatione aut falsis nuntiis commutatio fieret voluntatis, quod saepe in bello parvis momentis magni casus intercederent, tamen veritus, ne militum introitu et nocturni temporis licentia oppidum diriperetur, eos, qui venerant, collaudat atque in oppidum dimittit, portas murosque adservari iubet.
(카이사르, 내란기, 1권 21:1)
Tanta erat summae rerum exspectatio, ut alius in aliam partem mente atque animo traheretur, quid ipsis Corfiniensibus, quid Domitio, quid Lentulo, quid reliquis accideret, qui quosque eventus exciperent.
(카이사르, 내란기, 1권 21:5)
Hoc pugnae tempus magnum attulit nostris ad salutem momentum;
(카이사르, 내란기, 1권 51:13)
Bruti, quae ex insigni facile agnosci poterat, duabus ex partibus sese in eam incitaverant Sed tantum re provisa Brutus celeritate navis enisus est, ut parvo momento antecederet.
(카이사르, 내란기, 2권 6:7)
Qui de meis in vos meritis praedicaturus non sum, quae sunt adhuc et mea voluntate et vestra exspectatione leviora;
(카이사르, 내란기, 2권 32:23)
Quo cum esset postero die ventum, magna utrimque multitudo convenit, magnaque erat exspectatio eius rei, atque omnium animi intenti esse ad pacem videbantur.
(카이사르, 내란기, 3권 19:7)
Quorum studium alacritatemque pugnandi cum cognovisset Scipio, suspicatus fore, ut postero die aut invitus dimicare cogeretur aut magna cum infamia castris se contineret, qui magna exspectatione venisset, temere progressus turpem habuit exitum et noctu ne conclamatis quidem vasis flumen transit atque in eandem partem, ex qua venerat, redit ibique prope flumen edito natura loco castra posuit.
(카이사르, 내란기, 3권 37:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION