라틴어 문장 검색

quippe te fido monitore nostra Thebais multa cruciata lima temptat audaci fide Mantuanae gaudia famae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum9)
disce, puer, - nec enim externo monitore petendus virtutis tibi pulcher amor:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii15)
Hinc tibi vota patrum credi generosaque pubes te monitore regi, mores et faeta priorum discere, quis casus Troiae, quam tardus Ulixes, quantus equos pugnasque virum decurrere versu Maeonides quantumque pios ditarit agrestes Aseraeus Siculusque senex, qua lege recurrat Pindarieae vox flexa lyrae volucrumque precator Ibyeus et tetricis Alcman cantatus Amyclis Stesichorusque ferox saltusque ingressa viriles non formidata temeraria Leueade Sappho, quosque alios dignata chelys.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum52)
nec plura, unumque Menoeten - olim hic virginei custos monitorque pudoris - eligit et, quamquam rudis atque ignara locorum, praecipites gressus, qua venerat Ornytus, aufert.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권94)
Illuc suspicientes Christiani manibus expansis, quia innocuis, capite nudo, quia non erubescimus, denique sine monitore, quia de pectore oramus, precantes sumus semper pro omnibus imperatoribus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 4:1)
satisque studium tuae sinceritatis amplector, quo non solum audiendis scripturae sanctae uerbis aurem sedulus accommodas, uerum etiam noscendis priorum gestis siue dictis, et maxime nostrae gentis uirorum inlustrium, curam uigilanter impendis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:2)
Quicquid pecuniae habuerat, sedulus hoc dispergere ac dare pauperibus curabat, ut iustitia eius maneret in saeculum saeculi, et cornu eius exaltaretur in gloria;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 3:13)
qua uidelicet ex causa admonitus tam sedulam erga salutem nostrae gentis curam gesserit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 5:10)
Ut coniugem ipsius, per epistulam, salutis illius sedulam agere curam monuerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI.1)
Et cum regius iuuenis solus adhuc ibidem sederet, gauisus quidem de conlata sibi consolatione, sed multum sollicitus, ac mente sedula cogitans, quis esset ille, uel unde ueniret, qui haec sibi loqueretur, uenit ad eum praefatus amicus illius, laetoque uultu salutans eum:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 2:17)
Cum ergo praedicante uerbum Dei Paulino rex credere differret, et per aliquod tempus, ut diximus, horis conpetentibus solitarius sederet, quid agendum sibi esset, quae religio sequenda, sedulus secum ipse scrutari consuesset, ingrediens ad eum quadam die uir Dei, inposuit dexteram capiti eius et, an hoc signum agnosceret, requisiuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 3:8)
qui consecratus in ipsa ciuitate, multis annis episcopatum Geuissorum ex synodica sanctione solus sedulo moderamine gessit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VII. 2:1)
At illi sedulo sciscitabantur, quomodo hoc contigisset.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 2:3)
Ubi quadam infirmitate corporis arreptus, angelica meruit uisione perfrui, in qua admonitus est coepto uerbi ministerio sedulus insistere, uigiliisque consuetis et orationibus indefessus incumbere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX.5)
donatis insuper XII possessiunculis terrarum, in quibus ablato studio militiae terrestris, ad exercendam militiam caelestem, supplicandumque pro pace gentis eius aeterna, deuotioni sedulae monachorum locus facultasque suppeteret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION