라틴어 문장 검색

insedit nigra cervice gementum et fixum dea quassat ebur penitusque cruentis stirpibus avulsis patulos exarmat hiatus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:174)
fremitus stagnis auditur in imis cunctaque prosiliunt cete terrenaque Nereus confert monstra suis et non aequare fatetur.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:179)
id miles rationis ignarus omen praesentium accepit, suis laboribus defectionem sideris adsimulans, prospereque cessura qua pergerent si fulgor et claritudo deae redderetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장3)
ut quis ex longinquo revenerat, miracula narrabant, vim turbinum et inauditas volucris, monstra maris, ambiguas hominum et beluarum formas, visa sive ex metu credita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 24장11)
nam etsi delubra eius deae multa in urbe, nullum tamen tali cognomento erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 71장2)
'quid scribam vobis, patres conscripti, aut quo modo scribam aut quid omnino non scribam hoc tempore, di me deaeque peius perdant quam perire me cotidie sentio, si scio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 6장3)
mox petita dis piacula aditique Sibyllae libri, ex quibus supplicatum Vulcano et Cereri Proserpinaeque ac propitiata Iuno per matronas, primum in Capitolio, deinde apud proximum mare, unde hausta aqua templum et simulacrum deae perspersum est;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 44장2)
sed et olim Auriniam et complures alias venerati sunt, non adulatione nec tamquam facerent deas.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 8장 3:2)
is adesse penetrali deam intellegit vectamque bubus feminis multa cum veneratione prosequitur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 3:2)
pax et quies tunc tantum nota, tunc tantum amata, donec idem sacerdos satiatam conversatione mortalium deam templo reddat.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 4:3)
id pro armis hominumque tutela securum deae cultorem etiam inter hostes praestat.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 3:3)
haud fuerit longum initia religionis, templi ritum, formam deae (neque enim alibi sic habetur) paucis disserere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 2장7)
Conditorem templi regem Aeriam vetus memoria, quidam ipsius deae nomen id perhibent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 3장1)
fama recentior tradit a Cinyra sacratum templum deamque ipsam conceptam mari huc adpulsam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 3장2)
simulacrum deae non effigie humana, continuus orbis latiore initio tenuem in ambitum metae modo exurgens, set ratio in obscuro.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 3장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION