라틴어 문장 검색

Eadem Iulia mature habere coeperat canos, quos legere secrete solebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 7:1)
In eadem verba hostias fieri oportet auctoritatemque videri extorum, ut ea promittant futura.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 9:1)
eadem et in diversis generibus est observatio, ut magis vicino, sive masculinum sit sive femininum respondeamus, ut puta 'vir et mulier magna ad me venit'. si autem plurali numero velimus uti, ad masculinum transeamus necesse est, ut 'vir et mulier magni ad me venerunt'. sane 'fuit' pro fuerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 177)
vel quod eandem terram volunt et in eadem urbes exstructas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5823)
quibusdam ideo triplicem placet, quia Luna tres figuras habet, prima tamquam #209, sequens tamquam #1125, quinta decima tamquam #1126. non nulli eandem Lucinam, Dianam, Hecaten appellant ideo, quia uni deae tres adsignant potestates nascendi valendi moriendi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5118)
curae non ipsa in morte relinquunt hoc est, etiam illic amant et habent peractorum imaginem criminum, sicut etiam de piis dicturus est quae gratia curruum armorumque fuit vivis, quae cura nitentes pascere equos, eadem sequitur tellure repostos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4441)
817), in eadem nunc iube venire Pseudulum, scelerum caput (Ps.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4847)
sic alibi "non eadem arboribus pendet vindemia nostris". hoc autem rustici maritare dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 23)
non eadem arboribus p. v. n. id est vites quoque di- versae sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 891)
dedit etiam aulaea, id est velamina, in quibus depinxerat victorias suas et quemadmodum Britanni, ab eo donati, eadem vela portarent, quae re vera portare consueverant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 253)
Nec inmerito discedens vir eximius et sanctus inmensum sui desiderium nobis reliquit, utpote cum et ipse tanto nostri semper amore flagraverit, ut et in ludicris et seriis pari mecum voluntate concineret eadem velle vel nolle:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 3:1)
Sed ubi eundi spatium satis iustum cum sermone consumpsimus, eandem emensi viam rursus versis vestigiis terebamus, et cum ad id loci ventum est, ubi subductae naviculae substratis roboribus a terrena labe suspensae quiescebant, pueros videmus certatim gestientes testarum in mare iaculationibus ludere.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 4:2)
"In eandem sententiam et Persaeus philosophatur et adnectit inventas fruges et frugum ipsarum repertores isdem nominibus, ut comicus sermo est ' Venerem sine Libero et Cerere frigere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:5)
"Et nos enim idem fuimus et eadem vobiscum quondam adhuc caeci et hebetes sentiebamus, quasi Christiani monstra colerent, infantes vorarent, convivia incesta miscerent, nec intellegebamus ab his fabulas istas semper ventilari et numquam vel investigari vel probari, nec tanto tempore aliquem existere, qui proderet, non tantum facti veniam, verum etiam indicii gratiam consecuturum:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:2)
sed cum tot signis eadem natura declaret quid velit anquirat desideret, tamen obsurdescimus nescio quo modo nec ea, quae ab ea monemur, audimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 112:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION