라틴어 문장 검색

Sed potest eadem esse prudentiae definitio, de qua principio diximus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 184:1)
Quodsi Aquiliana definitio vera est, ex omni vita simulatio dissimulatioque tollenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 77:1)
Sin autem ea, quae observata sunt in usu ac tractatione dicendi, haec ab hominibus callidis ac peritis animadversa ac notata, verbis definita, generibus inlustrata, partibus distributa sunt - id quod video potuisse fieri - , non intellego, quam ob rem non, si minus illa subtili definitione, at hac vulgari opinione ars esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 109:1)
omniaque, quae sunt vel generum vel partium nomina, definitionibus, quam vim habeant, est exprimendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 189:4)
est enim definitio rerum earum, quae sunt eius rei propriae, quam definire volumus, brevis et circumscripta quaedam explicatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 189:5)
si enim aut mihi facere licuerit, quod iam diu cogito, aut alius quispiam aut me impedito occuparit aut mortuo effecerit, ut primum omne ius civile in genera digerat, quae perpauca sunt, deinde eorum generum quasi quaedam membra dispertiat, tum propriam cuiusque vim definitione declaret, perfectam artem iuris civilis habebitis, magis magnam atque uberem quam difficilem et obscuram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 190:3)
deinde rem narrare, et ita ut veri similis narratio sit, ut aperta, ut brevis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 80:2)
quae enim praecepta principiorum et narrationum esse voluerunt, ea in totis orationibus sunt conservanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 81:3)
Iam vero narrationem quod iubent veri similem esse et apertam et brevem, recte nos admonent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 83:1)
quod haec narrationis magis putant esse propria quam totius orationis, valde mihi videntur errare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 83:2)
tum verborum omnium definitiones, in quibus neque abesse quicquam decet neque redundare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 83:6)
alia est enim, cum inter doctos homines de eis ipsis rebus, quae versantur in artibus, disputatur, verborum definitio, ut cum quaeritur, quid sit ars, quid sit lex, quid sit civitas, in quibus hoc praecipit ratio et doctrina, ut vis eius rei, quam definias, sic exprimatur, ut neque absit quicquam neque supersit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 108:2)
etenim definitio primum reprehenso verbo uno aut addito aut dempto saepe extorquetur e manibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 109:3)
Si res tota quaeritur, definitione universa vis explicanda est, sic:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 164:1)
" Atque utroque in genere et similitudinis et dissimilitudinis exempla sunt ex aliorum factis aut dictis aut eventis et fictae narrationes saepe ponendae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 169:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION