라틴어 문장 검색

et maiore etiam periculo haec pars orationis obscura est quam ceterae, vel quia, si quo alio in loco est dictum quid obscurius, tantum id perit, quod ita dictum est, narratio obscura totam occaecat orationem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 329:3)
vel quod alia possis, semel si obscurius dixeris, dicere alio loco planius, narrationis unus est in causa locus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 329:4)
Erit autem perspicua narratio, si verbis usitatis, si ordine temporum servato, si non interrupte narrabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 329:5)
Sed quando utendum sit aut non sit narratione, id est consili;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 330:1)
Nam ad summam totius causae pertinet, caute an contra demonstrata res sit, quod omnis orationis reliquae fons est narratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 330:5)
scribunt enim de litium genere et de principiis et de narrationibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 75:4)
Nam ut vestis frigoris depellendi causa reperta primo, post adhiberi coepta est ad ornatum etiam corporis et dignitatem, sic verbi translatio instituta est inopiae causa, frequentata delectationis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 155:2)
Ergo haec translationes quasi mutuationes sunt, cum quod non habeas aliunde sumas, illae paulo audaciores, quae non inopiam indicant, sed orationi splendoris aliquid arcessunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 156:1)
Non numquam etiam brevitas translatione conficitur, ut illud "si telum manu fugit":
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 158:3)
vel quod omnis translatio, quae quidem sumpta ratione est, ad sensus ipsos admovetur, maxime oculorum, qui est sensus acerrimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 160:4)
Atque etiam, si vereare, ne paulo durior translatio esse videatur, mollienda est praeposito saepe verbo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 165:1)
etenim verecunda debet esse translatio, ut deducta esse in alienum locum, non inrupisse, atque ut precario, non vi, venisse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 165:4)
Verum illa videtisne esse non verbi, sed orationis, quae ex pluribus, ut exposui, translationibus conexa sunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 169:3)
Quibus utinam similibusque de rebus disputari quam de puerilibus his verborum translationibus maluissetis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 197:7)
Earum duae valent ad rem docendam, narratio et confirmatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 1장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION