라틴어 문장 검색

Piscina rhombum pascit et lupos vernas, Natat ad magistrum delicata muraena, Nomenculator mugilem citat notum, Et adesse iussi prodeunt senes mulli.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX8)
Iam senior Ladon Tiberinae nauta carinae Proxima dilectis rura paravit aquis.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXV1)
Febricitantem basiabit et flentem, Dabit oscitanti basium natantique, Dabit et cacanti.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCVIII9)
Festinant trepidi substringere carbasa nautae, Ad portum quotiens paruit Hermogenes.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXVIII10)
Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini Palmitis, hoc riguae ductile flumen aquae, Prataque nec bifero cessura rosaria Paesto, Quodque viret Iani mense nec alget holus, Quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis, Quaeque gerit similes candida turris aves, Munera sunt dominae:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXI1)
Quae natat in Siculo grandis muraena profundo, Non valet exustam mergere sole cutem.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXX Muraenae1)
Haec tibi quae fontes et aquarum nomina dicit, Ipsa suas melius charta natabat aquas.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXCVI Calvi de aquae frigidae usu1)
Tyrrhenum Tyrrhenum mare dictum est vel quod Tusciam adluit, id est Tyrrheniam, vel certe a Tyrrhenis nautis, qui se in hoc mare praecipitaverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6710)
namque hoc habet fabula, dormientem in litore Liberum patrem puerum nautas abstulisse Tyrrhenos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6711)
prima syllaba naturaliter longa est, licet 'natare' 'na' brevis sit in eadem significatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1188)
quo exemplo apparet quoque superfluo quaeri a multis, quemadmodum potuerit aurum natare, nescientibus gazas, id est opes, dici omne quod possidemus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1198)
Accius unde estis nautae huc hieme delati.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1224)
legimus enim et velorum pandimus alas et contra de apibus nare per aestatem liquidam, cum natatus navium sit, alae vero avium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2246)
unde et Lucanus et turbata perit dispersis littera pennis (5.716). cantusque dedere adlusit ad nautas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3986)
tractus autem sermo a nautis, quod funem legendo, id est colligendo, aspera loca praetereunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1272)

SEARCH

MENU NAVIGATION