라틴어 문장 검색

Rutilius scribit Romanos instituisse nundinas, ut octo quidem diebus in agris rustici opus facerent, nono autem die intermisso rure ad mercatum legesque accipiendas Romam venirent, et ut scita atque consulta frequentiore populo referrentur, quae trinundino die proposita a singulis atque universis facile noscebantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 34:1)
Non est intermittendus sermo eius quem Catonis honori dedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 18:1)
Testatur enim Terentius Varro in ea satura quae inscribitur περὶ κεραυνοῦ maiores solitos decimam Herculi vovere, nec decem dies intermittere quin pollucerent, populum ἀσύμβολον cum corona laurea dimitterent cubitum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 2:2)
quia operis ordinem necessario rerum ordo mutavit, cum apud Homerum prius Iliacum bellum gestum sit, deinde revertenti de Troia error contigerit Ulixi, apud Maronem vero Aeneae navigatio bella quae postea in Italia sunt gesta praecesserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 6:3)
Post Phaeacas rursus Ulixis navigationem usque ad Ithacam ex persona propria poeta describit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 10:3)
Quem secutus Maro Aeneam de Sicilia producit, cuius navigationem describendo perducit ad Libyam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 11:1)
Illic in convivio Didonis narrat ipse Aeneas usque ad Siciliam de Troia navigationem suam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 11:2)
seu moesto classica paullum Intermissa sono, claususque et frigidus ensis Expulerat belli furias:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:5)
nunc de navigatione agitur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 398)
talia flammato quod superius intermiserat nunc reddidit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 501)
illo enim tempore invadendarum terrarum causa fuerat navigatio, ut Sallustius meminit, facili tum mutatione sedum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2996)
et bene dispensat, ut cum adversam navigationem subiungit, Dionaeam Venerem dicat, ut hoc loco;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 192)
tavrum neptuno propter futuram navigationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1191)
adlabimur ostendit prosperam navigationem fuisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1314)
et potest intellegi secundum communem sensum, ob hoc eos lustratos, id est expiatos, ob hoc sacrificasse et ludos celebrasse, quia hostiles terras prospera navigatione transierant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2833)

SEARCH

MENU NAVIGATION