라틴어 문장 검색

Sermo manifestus est secundum litteram.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 2:3)
Manifestum est igitur quod scriptum est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 3:6)
Quod columba non inveniens requiem suam regreditur ad eum, manifestum indicium dedit per hujusmodi aves quantum intersit inter malitiam et virtutem, exprimi.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:7)
Nam si naturalis ordo ac mensura confunditur, tunc necesse est sequatur interitus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 2:11)
quae etsi non plena periculi, tamen vicina periculo est, et corruptela aliqua necesse est in totius succum se carnis infuderit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 3:6)
Auctorem ergo Chananaeorum Chanaan fuisse manifestum est, qui fuit filius hujus Cham qui impius in patre exstitit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 28장 2:14)
Manifestum est ex ebrietate, intercedente somno, sobrios fieri homines:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 4:3)
et si hostilibus congredi sit necesse, fixo gradu consiste inter signiferos ipsos, audendi in tempore consideratus hortator, pugnantes accendens praeeundo cautissime, turbatosque subsidiis fulciens, modesteque increpans desides, verissimus testis adfuturus industriis et ignavis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 13:2)
Tune enim necesse est velut taurinis reboare mugitibus, fragores fremitusque terrenos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 14:2)
Et eam cum concessione praeteritorum sub hac meruit lege, ut captivos redderet nostros, et quotiens sit necesse, militibus alimenta praeberet, susceptorum vilium more securitates accipiens pro illatis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 4:1)
Haec cum in comitatu Constantii subinde noscerentur - erat enim necesse, tamquam apparitorem, Caesarem super omnibus gestis ad Augusti referre scientiam - omnes qui plus poterant in palatio, adulandi professores iam docti, recte consulta prospereque completa vertebant in deridiculum, talia sine modo strepentes insulse:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 1:1)
"Quae necesse sit fieri in compendium redigam breue.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 13:1)
Et quoniam indicium est permutationis aurae (ut diximus), a sudo aere nubium concitans globos, aut contra ex concreto mutans in serenam laetitiam caelum, ideo apud poetas legimus saepe, Irim de caelo tunc mitti, cum praesentium rerum verti necesse sit status.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 30:1)
hactenus faciendum est satis, quod non omnia narratu sunt digna, quae per squalidas transiere personas, nec si fieri fuisset necesse, instructiones vel ex ipsis tabulariis suppeterent publicis, tot calentibus malis, et novo furore, sine retinaculis imis summa miscente, cum iustitium esse, quod timebatur, non iudicium, aperte constaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 15:2)
cum haec signa videritis, scitote, quia prope est die Domini magnus et manifestus?
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1151)

SEARCH

MENU NAVIGATION