라틴어 문장 검색

Licet non facile queat reperiri qui non his passionibus saepius moveatur, multi certe sunt qui his omnibus superiores inveniuntur;
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:9)
Iahel uxor Aber cinei, licet pax fuerit inter Sisaram et domum Aber, plebis tamen salutem huic amicitiae praeferens, ipsum Sisaram clavo sopivit et malleo.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 1:7)
Familiaritas proinde illa in qua talia continentur, ei neganda est, non subtrahenda dilectio;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:14)
Si tamen haec omnia patiaris ab illo quem semel in amicitiam suscepisti, non statim eam rumpendam dicimus, sed paulatim solvendam, talis que servetur antiquae amicitiae reverentia, ut licet ipsum a secretis tuis amoveas;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:37)
numquam tamen ei dilectionem subtrahas, auxilium tollas, neges consilium.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:38)
Id sane attendendum est, ut licet talia reperiantur in eo quem probas, quae offendant animum, vel alicuius secreti incauta revelatione, vel alicuius temporalis commodi cupiditate, vel minus discreta correptione, vel aliqua debitae lenitatis transgressione;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:3)
Ergo et ipsum felicissimum non negabis qui in eorum inter quos vivit visceribus requiescit, amans omnes et amatus ab omnibus, quem ab hac suavissima tranquillitate, nec suspicio dividat, nec timor excutiat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:24)
Si Natura negat, animi succurrere debet Robur et affectus effectu claudere nostros.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:11)
Si bonus est, hucusque licet, deflgat in isto Gressus proposito nec longius ire laboret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:12)
Sed tamen assensum Prudencia sola minorem Donat seque parem tanto negat esse labori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 10:2)
Cogitur, illa negat meruitque negacio cogi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 10:3)
Fluctuat hec, se nolle negat nec uelle fatetur, Inter utrumque uolat, nec uult et nolle ueretur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 10:4)
Vt sibi Pyrithous se reddat, redditus orbi Theseus inferni loca, monstra, pericula uictat, Viuere posse negat in se, nisi uiuat in illo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:6)
Si nostram pacem discordia dissuit, immo Rumpit, nostra perit uirtus, nam stare negatur, Occasum paciens, in se diuisa potestas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:23)
Vberius torrens effunditur, obice nullo Deffendente uiam fluuioque negante meatum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION