라틴어 문장 검색

Paucos enim iam res tam manifesta decipere poterat, ac neminem, credo, preter eum ad cuius ignominiam maxime id spectabat, ipsum videlicet puelle avunculum.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 5:1)
Avunculus autem eius post ipsius recessum quasi in insaniam conversus, quanto estuaret dolore, quanto afficeretur pudore, nemo nisi experiendo cognosceret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 7:1)
"Ecce nunc palam loquitur, et nemo in eum aliquid dicit;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 3:4)
Quanta enim anxietate illa etiam quam regendam susceperam indisciplinata fratrum congregatio cor meum die ac nocte cruciaret, cum tam anime mee quam corporis pericula pensarem, neminem iam latere arbitror.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 2:1)
Quia enim nemo fidem esse dubitat, oportet ex hoc ut aliqua non apparentia esse concedat, cum fides, ut dictum est, proprie non dicatur nisi de his quae nondum apparent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:14)
IV. Catholica quippe est fides, id est universalis, quae ita omnibus necessaria est, ut nemo discretus absque ea salvari possit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 4:1)
Maxime autem et nos opere hoc testimoniis seu rationibus philosophorum niti convenit, in quo adversus eos praecipue agimus, qui fidem nostram philosophicis nituntur oppugnare documentis, praesertim cum nemo nisi per ea quae recipit, arguendus sit aut convincendus;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:9)
Nemo itaque miretur, si ab ipsis quoque philosophis, qui tot sanctorum assertionibus ad divinitatis notitiam ipso etiam Domino revelante conscenderunt, testimonia inducamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:2)
Socrates cum populo simulacra venerabatur, et post ejus damnationem mortemque nemo ausus est jurare per canem, nec appellare quemcumque Jovem, sed hoc tantummodo memoriae litterisque mandare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:10)
Neque ipsum non natum atque nasci, quia illud ab altero, hoc vero a nemine est, et aliud est sine auctore esse semper aeternum, aliud quod Patri, id est auctori, est aeternum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:16)
Et nemo dicere potest Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (Cor. XII, 3) , nec prophetiam Caiphae commendare evangelista veritus est dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:7)
Nemo etenim scientiam aliquam malam esse dixerit, etiam illam quae de malo est, quae justo homini deesse non potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:8)
et nemo peccat cognoscendo peccatum, sed committendo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:11)
Nemo itaque me culpare praesumat, si ad propositum nostrum ostendendum, aliquas vel ex nobis vel ex philosophis similitudines induxero, quibus facilius aperire quod desidero, possim.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 13:3)
Nemo enim audit, hoc est intelligit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION