라틴어 문장 검색

In illo aestu Charybdis luxuriae salutem vorat, ibi ore virgineo ad pudicitiae perpetranda naufragia Scyllaceum renidens libido blanditur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:9)
"Non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates huius mundi et harum tenebrarum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 3:10)
nequitia elidatur in semine.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:21)
De cibis vero et potu taceo, cum etiam languentes aqua frigida utantur et coctum aliquid accepisse luxuriae sit.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:5)
"vinum, in quo est luxuria,"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:21)
Et ut intellegas scripturae in omnibus sacramentum - margarita quippe est sermo Dei et ex omni parte forari potest - post ebrietatem nudatio femorum subsecuta est, libido iuncta luxuriae.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:27)
- quod autem et matronis offertis muscaria parvis animalibus ventilanda, procul ab illis abesse debere luxurias, quae cito cum isto interiturae mundo oleum vitae suavioris exterminare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam10)
Baias peterent, unguenta eligerent, divitias et viduitatem haberent, materias luxuriae et libertatis, domnae vocarentur et sanctae:
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 4:4)
"Haec locutus sum, in Christo filia, non dubitans de proposito tuo - numquam enim exhortatorias litteras postulares, si ambigeres de bono monogamiae - sed ut nequitiam servulorum, qui te venalem portant, et insidias adfinium ac pium parentis errorem intellegeres, cui, ut amorem in te tribuam, amoris scientiam non concedo dicens aliquid cum apostolo:"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:34)
"Vino, in quo est luxuria."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:20)
Illis tribue divitias tuas, qui non Phasides aves, sed cibarium panem coemant, qui famem expellant, qui non augeant luxuriam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 9:2)
Quod luxuriae parabatur, virtus insumat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 11:2)
Illi corpora vicere, haec spiritales nequitias subiugavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:14)
"in quo est luxuria."
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 8:6)
timens debilitatem, non docens luxuriam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 8:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION