라틴어 문장 검색

"his placet adsuetas bello iam tradere palmas nexibus, his rigidas nodis innectier ulnas, ut mitra caesariem cohibens aurata virilem conbibat infusum croceo religamine nardum, post inscripta oleo frontis signacula, per quae unguentum regale datum est et chrisma perenne, ut tener incessus vestigia syrmate verrat sericaque infractis fluitent ut pallia membris, post inmortalem tunicam quam pollice docto texuit alma Fides, dans inpenetrabile tegmen pectoribus lotis, dederat quibus ipsa renasci, inde ad nocturnas epulas, ubi cantharus ingens despuit effusi spumantia damna Falerni in mensam cyathis stillantibus, uda ubi multo fulcra mero veterique toreumata rore rigantur?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 195)
Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet, aurea subnectens exsertae cingula mammae, bellatrix, audetque viris concurrere virgo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 29:11)
et iam iamque magis cunctantem flectere sermo coeperat, infelix umero cum apparuit alto balteus et notis fulserunt cingula bullis Pallantis pueri, victum quem volnere Turnus straverat atque umeris inimicum insigne gerebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 34:13)
Iamque fuga timidum caput abdidit alte, cum medii nexus extremaeque agmina caudae solvuntur, tardosque trahit sinus ultimus orbis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:4)
sicut ille (ne ab eodem exemplo recedamus) exercendi corpora peritus, non, si docendum pancratiasten susceperit, pugno ferire vel calce tantum aut nexus modo atque in iis certos aliquos docebit, sed omnia quae sunt eius certaminis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 141:2)
" Quemadmodum," inquit, " magnus luctator est, non qui omnes numeros nexusque perdidicit, quorum usus sub adversario rarus est, sed qui in uno se aut altero bene ac diligenter exercuit et eorum occasiones intentus expectat (neque enim refert, quam multa sciat, si scit, quantum victoriae satis est), sic in hoc studio multa delectant, pauca vincunt.
(세네카, 행복론, Liber VII 5:1)
mediumque nostros fulmen in nexus cadat, manum hanc remittam.
(세네카, Phoenissae 61:1)
pendens rota sulcat inanem aera et in liquido non solvitur orbita tractu, hic triplex uno comitatur Gratia nexu, hic redolet patulo Fortunae Copia cornu, hic spargit calathis, sed flores Flora perennes, hic Cererem Siculam Pharius comitatur Osiris, hic gravidos Pomona sinus pro tempore portat, hic Pallas madidis venit inter prela trapetis, hic distincta latus maculosa nebride Thyias Indica Echionio Bromii rotat orgia thyrso, hic et Sigeis specubus qui Dindyma ludit iam sectus recalet Corybas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 42)
quicumque nihil sustentat, odoros mittitur in nexus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem29)
non hic per nudam pictorum corporum pulchritudinem turpis prostat historia, quae sicut ornat artem, sic devenustat artificem, absunt ridiculi vestitu et vultibus histriones pigmentis multi-coloribus Philistionis supellectilem mentientes, absunt lubrici tortuosique pugilatu et nexibus palaestritae, quorum etiam viventum luctas, si involvantur obscenius, casta confestim gymnasiarchorum virga dissolvit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 6:1)
hinc iam per otium in urbem reduci quid tibi obviam processere officiorum plausuum, fletuum gaudiorum, magis temptant vota conicere quam verba reserare, siquidem cernere erat refertis capacissimae domus atriis illam ipsam felicissimam stipati reditus tui ovationem, dum alii osculis pulverem tuum rapiunt, alii sanguine ac spumis pinguia frena suscipiunt, alii sellarum eques-trium madefacta sudoribus fulcra resupinant, alii de concavo tibi cassidis exituro flexilium lamminarum vincla diffibulant, alii explicandis ocrearum nexibus implicantur, alii hebetatorum caede gladiorum latera dentata pernumerant, alii caesim atque punctim foraminatos circulos loricarum digitis livescentibus metiuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 5:1)
nam facultatum inter germanos prius lite sopita iam qui nascuntur ex fratribus nihil invicem controversantur, et hinc saepe caritas in patruelibus maior, quia desistit simultas a divisione nec cessat affectus a semine, secundus nobis animorum nexus accessit de studiorum parilitate, quia idem sentimus culpamus laudamus in litteris et aeque nobis quaelibet dictio placet improbaturque.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 1:3)
quot tumidae superant iussa novercae . Amphitryoniades, crudum quo Bebryca caestu obruent Pollux, quanto circumdata nexu ruperit Aegides Minoia bracchia tauri, maternos in fine toros superisque gravatum Pelion:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권85)
hic spretae Myconosque humilisque Seriphos et Lemnos non aequa viris atque hospita Delos gentibus, imbelli nuper Lycomedis ab aula virgineos coetus et litora persona ludo audierat, duros laxantem Aegaeona nexus missa sequi centumque dei numerare catenas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권91)
quis matutinos abrumpet murmure somnos impositus stratis abitusque morabitur artis nexibus atque ipso revocabit ad oscula poste 3?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus29)

SEARCH

MENU NAVIGATION