라틴어 문장 검색

Debetis autem scire, quia, postquam fuerit Antichristus occisus, non statim ueniet dies iudicii, nec statim ueniet Dominus ad iudicium, sed, sicut ex libro Danielis intelligimus, quadraginta dies Dominus concedet electis, ut agant poenitentiam, propterea quia seducti sunt ab Antichristo.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 4:7)
Postquam celestis aurata sedilia cetus Impleuit tantaque nitens deitate refulsit Ipsa domus, tanti lucem mirata diei, Concilii stetit in medio Natura, parumper In terram demissa caput, concepta seueris Vultibus exponens dextraque silencia dictans, Suspendensque animos, uoces exiuit in istas:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 24:1)
Consilio, racione, fide mea causa iacebit Orphana nec certo claudetur fine uoluntas, Singula ni Racio trutina meliore repenset, Quam penes obscurum, fluitans, mutabile, cassum, Ignotum, mendax nichil est, cui singula lucent, Cuncta patent dubiumque nichil, non alta uidentur Astra nec obscurus aer pelagusque profundum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:30)
Ni stabili nexu, concordi federe, pace Perpetua uicibusque meis elementa ligassem, Intestinus adhuc strepitus primordia rerum Dissona concuteret germanaque bella mouerent;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:10)
Ni mea corporibus animas iunctura ligasset, Dedignans habitare casas, ergastula carnis, Spiritus egrediens proprios remearet in ortus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:13)
Postquam cementi rumpit discordia muros, Hostili pugne muros exponit inhermes;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:28)
Et decor et species perflasset uirginis artus, Sicut presignis uerborum disserit ordo, Ni facies quadam macie resparsa iaceret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 2:3)
Postquam compositus ordo, per singula currens, Singula composuit, Fronesis conscendere currum Disponens, talem sese componit in usum:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:5)
Postquam celestes aditus celique profundum Astrorumque uagos reditus emensa reliquit, Inque supercilio mundi stetit anxia, mente Fluctuat, in uarios motus deducitur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:1)
Jam Fronesis, dictante dea, superauerat arces Sydereas, callemque nouum nodosque uiarum Mirans, que tante quereretur pondera molis, Ni proprios uisus rerum nouitate foueret Et proprii partem ferret regina laboris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:1)
Postquam uirgo Dei solium sedesque superbas Ingrediens, uoluit noua prelibare uidendo, Offendit splendor oculos mentemque stupore Percussit rerum nouitas, defecit in illis Visus et interior mens caligauit ad illas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:1)
Et jam precipitem pateretur lapsa ruinam, Ni comes occurrens manibus complexa cadentem Sisteret, et blando complexu uirginis artus Confortans, tantos lapsus eluderet, ipsam Mittibus aggrediens uerbis mentisque stuporem Demulcens;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:3)
Sed postquam ualuit nulla racione stuporis Extirpare malum totamque reducere mentem, Vt Fronesi ferat auxilium totumque soporem Excuciens, reddat mentem cogatque reuerti, Sollicitat precibus propriam regina sororem, Que superum solio residens, celeste profundum Scrutatur solisque Dei penetralibus heret, Cui Racio nichil affirmat, cui sufficit ipsa Credulitas et sola Fides, Racione remota.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:5)
Sed postquam ueniens signis dictantibus illam Agnouit, uidit stupidam stupuitque iacentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:2)
Que iacet in multis dampnata suumque decorem Amittit, dum sola sui jam restat ymago, Sed nullo firmata manent concepta tenore, Ni tua conceptis applaudat gracia, ceptum Roboret atque suo confirmet munere uotum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION